De optimo statu reipublicae deque nova insula utopia

LIBER PRIMUS

Sermonis quem Raphael Hythlodaeus vir eximius, de optimo reipublicae statu habuit liber primus, per illustrem virum Thomam Morum inclitae Britanniarum urbis Londini et civem, et vicecomitem.

1 - Homo peregrinans Raphael Hythlodaeus

Cum non exigui momenti negotia quaedam invictissimus Angliae Rex Henricus eius nominis octavus, omnibus egregii principis artibus ornatissimus, cum serenissimo castellae principe Carolo controversa nuper habuisset, ad ea tractanda, componendaque, oratorem me legavit in Flandriam, comitem et collegam viri incomparabilis Cuthberti Tunstalli, quem sacris scriniis nuper ingenti omnium gratulatione praefecit, de cuius sane laudibus nihil a me dicetur, non quod verear ne parum sincerae fidei testis habenda sit amicitia, sed quod virtus eius, ac doctrina maior est, quam ut a me praedicari possit, tum notior ubique atque illustrior, quam ut debeat, nisi videri velim solem lucerna, quod aiunt, ostendere.

Occurrerunt nobis Brugis - sic enim convenerat - hi, quibus a principe negotium demandabatur, egregii viri omnes. in his praefectus Brugensis vir magnificus, princeps et caput erat, ceterum os et pectus Georgius Temsicius Cassiletanus Praepositus, non arte solum, verum etiam natura facundus, ad haec iureconsultissimus, tractandi vero negotii cum ingenio, tum assiduo rerum usu eximius artifex. ubi semel atque iterum congressi, quibusdam de rebus non satis consentiremus, illi in aliquot dies vale nobis dicto, Bruxellas profecti sunt, principis oraculum sciscitaturi.

Ego me interim - sic enim res ferebat - Antverpiam confero. ibi dum versor, saepe me inter alios, sed quo non alius gratior, invisit Petrus Aegidius Antverpiae natus, magna fide, et loco apud suos honesto, dignus honestissimo, quippe iuvenis haud scio doctiorne, an moratior. est enim optimus et litteratissimus, ad haec animo in omnes candido, in amicos vero tam propenso pectore, amore, fide, adfectu tam sincero, ut vix unum aut alterum usquam invenias, quem illi sentias omnibus amicitiae numeris esse conferendum. rara illi modestia, nemini longius abest fucus, nulli simplicitas inest prudentior, porro sermone tam lepidus, et tam innoxie facetus, ut patriae desiderium, ac laris domestici, uxoris, et liberorum, quorum studio revisendorum nimis quam anxie tenebar - iam tum enim plus quattuor mensibus abfueram domo - magna ex parte mihi dulcissima consuetudine sua, et mellitissima confabulatione levaverit.

Hunc cum die quadam in templo divae Mariae, quod et opere pulcherrimum, et populo celeberrimum est, rei divinae interfuissem, atque peracto sacro, pararem inde in hospitium redire, forte colloquentem video cum hospite quodam, vergentis ad senium aetatis, vultu adusto, promissa barba, penula neglectim ab humero dependente, qui mihi ex vultu atque habitu nauclerus esse videbatur.

At Petrus ubi me conspexit, adit ac salutat. respondere conantem seducit paululum, et vides inquit hunc! - simul designabat eum cum quo loquentem videram - eum inquit iam hinc ad te recta parabam ducere. venisset inquam pergratus mihi tua causa. immo, inquit ille, si nosses hominem, sua. nam nemo vivit hodie mortalium omnium, qui tantam tibi hominum, terrarumque incognitarum narrare possit historiam. quarum rerum audiendarum scio avidissimum esse te. ergo inquam non pessime coniectavi. nam primo aspectu protinus sensi hominem esse nauclerum. atqui inquit aberrasti longissime; navigavit quidem non ut Palinurus, sed ut Ulysses; immo velut nempe Plato. Raphael iste, sic enim vocatur gentilicio nomine Hythlodaeus, et latinae linguae non indoctus, et graecae doctissimus - cuius ideo studiosior quam Romanae fuit, quoniam totum se addixerat philosophiae; qua in re nihil quod alicuius momenti sit, praeter Senecae quaedam, ac Ciceronis extare latine cognovit - relicto fratribus patrimonio, quod ei domi fuerat - est enim Lusitanus - orbis terrarum contemplandi studio Amerigo Vespucio se adiunxit, atque in tribus posterioribus illarum quattuor navigationum quae passim iam leguntur, perpetuus eius comes fuit, nisi quod in ultima cum eo non rediit. curavit enim atque adeo extorsit ab Amerigo, ut ipse in his xxiiii esset qui ad fines postremae navigationis in castello relinquebantur. itaque relictus est, uti obtemperaretur animo eius, peregrinationis magis quam sepulchri curioso. quippe cui haec assidue sunt in ore, caelo tegitur qui non habet urnam, et undique ad superos tantumdem esse viae. quae mens eius, nisi deus ei propitius adfuisset, nimio fuerat illi constatura.

Ceterum postquam digresso Vespucio multas regiones cum quinque castellanorum comitibus emensus est, mirabili tandem fortuna Taprobanen delatus, inde pervenit in Caliquit, ubi repertis commode Lusitanorum navibus, in patriam denique praeter spem revehitur.

RAPHAELIS SERMO ANTEMERIDIANUS

1 - Peregrinationes Raphaelis

Haec ubi narravit Petrus, actis ei gratiis quod tam officiosus in me fuisset, ut cuius viri colloquium mihi gratum speraret, eius uti sermone fruerer, tantam rationem habuisset, ad Raphaelem me converto, tum ubi nos mutuo salutassemus, atque illa communia dixissemus, quae dici in primo hospitum congressu solent, inde domum meam digredimur, ibique in horto considentes in scamno cespitibus herbeis constrato, confabulamur.

Narravit ergo nobis, quo pacto posteaquam Vespucius abierat, ipse, sociique eius, qui in castello remanserant, conveniendo atque blandiendo coeperint se paulatim eius terrae gentibus insinuare, iamque non innoxie modo apud eas, sed etiam familiariter versari, tum principi cuidam - cuius et patria mihi, et nomen excidit - grati, carique esse. eius liberalitate narrabat commeatum, atque viaticum ipsi et quinque eius comitibus affatim fuisse suppeditatum, cum itineris - quod per aquam ratibus, per terram curru peragebant - fidelissimo duce, qui eos ad alios principes, quos diligenter commendati petebant, adduceret. nam post multorum itinera dierum, oppida atque urbes aiebat reperisse se, ac non pessime institutas magna populorum frequentia respublicas.

Nempe sub aequatoris linea tum hinc atque inde ab utroque latere quantum fere spatii solis orbita complectitur, vastas obiacere solitudines perpetuo fervore torridas. squalor undique et tristis rerum facies horrida atque inculta omnia feris habitata, serpentibusque, aut denique hominibus, neque minus efferis quam sint beluae, neque minus noxiis. ceterum ubi longius evectus sis, paulatim omnia mansuescere. caelum minus asperum, solum virore blandum, mitiora animantium ingenia, tandem aperiri populos, urbes, oppida, in his assidua non inter se modo, ac finitimos, sed procul etiam dissitas gentes, terra marique commercia. inde sibi natam facultatem multas ultro citroque terras invisendi, quod nulla navis ad iter quodlibet instruebatur, in quam non ille, comitesque eius libentissime admittebantur.

Naves quas primis regionibus conspexerunt, carina plana fuisse narrabat. vela consutis papyris aut viminibus intendebantur, alibi coriacea. post vero acuminatas carinas canabea vela reppererunt. omnia denique nostris similia. nautae maris ac caeli non imperiti. sed miram se narrabat inisse gratiam, tradito magnetis usu, cuius antea penitus erant ignari. ideoque timide pelago consuevisse sese, neque alias temere, quam aestate credere. nunc vero eius fiducia lapidis contemnunt hiemem, securi magis, quam tuti, ut periculum sit, ne quae res magno eis bono futura putabatur, eadem per imprudentiam magnorum causa malorum fiat.

Quid quoque in loco se vidisse narravit, et longum fuerit explicare, neque huius est operis institutum, et alio fortasse loco dicetur a nobis, praesertim quicquid ex usu fuerit non ignorari, qualia sunt in primis ea, quae apud populos usquam civiliter conviventes animadvertit, recte prudenterque provisa. his enim de rebus et nos avidissime rogabamus, et ille libentissime disserebat, omissa interim inquisitione monstrorum, quibus nihil est minus novum. nam Scyllas et Celenos rapaces, et Lestrigonas populivoros, atque eiuscemodi immania portenta, nusquam fere non invenias, at sane ac sapienter institutos cives haud reperias ubilibet. ceterum ut multa apud novos illos populos adnotavit perperam consulta, sic haud pauca recensuit, unde possint exempla sumi corrigendis harum urbium, nationum, gentium, ac regnorum erroribus idonea, alio, ut dixi, loco a me commemoranda.

Nunc ea tantum referre animus est, quae de moribus atque institutis narrabat Utopiensium, praemisso tamen eo sermone, quo velut tractu quodam ad eius mentionem reipublicae deventum est.

Nam cum Raphael prudentissime recensuisset, alia hic, alia illic errata, utrobique certe plurima, tum quae apud nos, quaeve item sunt apud illos cauta sapientius, cum uniuscuiusque populi mores atque instituta sic teneret, tamquam in quemcumque locum divertisset, totam ibi vitam vixisse videretur, admiratus hominem miror Petrus, profecto mi Raphael, inquit, cur te regi cuipiam non adiungas, quorum neminem esse satis scio, cui tu non sis futurus vehementer gratus, utpote quem hac doctrina, atque hac locorum hominumque peritia non oblectare solum, sed exemplis quoque instruere, atque adiuvare consilio sis idoneus, simul hoc pacto et tuis rebus egregie consulueris, et tuorum omnium commodis magno esse adiumento possis.

Quod ad meos attinet, inquit ille, non valde commoveor, nempe in quos mediocriter opinor me officii mei partes implevisse. nam quibus rebus alii non nisi senes et aegri cedunt, immo tum quoque aegre cedunt, cum amplius retinere non possunt, eas res ego non sanus modo ac vegetus, sed iuvenis quoque cognatis, amicisque dispartivi, quos debere puto hac mea esse benignitate contentos, neque id exigere atque expectare praeterea, ut memet eorum causa regibus in servitium dedam.

Bona verba inquit Petrus, mihi visum est non ut servias regibus, sed ut inservias.

Hoc est inquit ille, una syllaba plusquam servias.

At ego sic censeo inquit Petrus, quoquo tu nomine rem appelles, eam tamen ipsam esse viam, qua non aliis modo et privatim, et publice possis conducere, sed tuam quoque ipsius conditionem reddere feliciorem.

Felicioremne inquit Raphael, ea via facerem, a qua abhorret animus! atqui nunc sic vivo ut volo, quod ego certe suspicor paucissimis purpuratorum contingere. quin satis est eorum, qui potentum amicitias ambiunt, ne magnam putes iacturam fieri, si me atque uno aut altero mei similibus sint carituri.

Tum ego, perspicuum est inquam te mi Raphael, neque opum esse, neque potentiae cupidum, atque ego profecto huius tuae mentis hominem non minus veneror ac suspicio, quam eorum quemvis, qui maxime rerum sunt potentes. ceterum videberis plane rem te atque isthoc animo tuo tam generoso, tam vere philosopho dignam facturus, si te ita compares, ut vel cum aliquo privatim incommodo ingenium tuum atque industriam, publicis rebus accommodes, quod numquam tanto cum fructu queas, quanto si a consiliis fueris magno alicui principi, eique - quod te facturum certe scio - recta atque honesta persuaseris. nempe a principe bonorum, malorumque omnium torrens in totum populum, velut a perenni quodam fonte promanat. in te vero tam absoluta doctrina est, ut vel citra magnum rerum usum, porro tanta rerum peritia, ut sine ulla doctrina, egregium consiliarium cuivis regum sis praestaturus.

Bis erras, inquit ille, mi More, primum in me, deinde in re ipsa. nam neque mihi ea est facultas, quam tu tribuis, et si maxime esset, tamen cum otio meo negotium facesserem, publicam rem nihil promoveam. primum enim principes ipsi plerique omnes militaribus studiis - quorum ego neque peritiam habeo, neque desidero - libentius occupantur, quam bonis pacis artibus, maiusque multo studium est, quibus modis per fas ac nefas nova sibi regna pariant, quam uti parta bene administrent. praeterea quicumque regibus a consilio sunt, eorum nemo est, qui non aut vere tantum sapit, ut non egeat, aut tantum sibi sapere videtur, ut non libeat alterius probare consilium, nisi quod absurdissimis quibusque dictis assentiuntur et supparasitantur eorum, quos ut maxime apud principem gratiae, student assentatione demereri sibi. et certe sic est natura comparatum, ut sua cuique inventa blandiantur. sic et corvo suus arridet pullus, et suus simiae catulus placet.

Quod si quis in illo coetu vel alienis invidentium, vel praeferentium sua, aliquid afferat, quod aut aliis temporibus factum legit, aut aliis fieri locis vidit, ibi qui audiunt, perinde agunt, ac si tota sapientiae suae periclitaretur opinio, et post illa pro stultis plane sint habendi, nisi aliquid sufficiant invenire, quod in aliorum inventis vertant vitio. si cetera destituant, tum huc confugiunt, haec nostris, inquiunt, placuere maioribus, quorum prudentiam utinam nos aequaremus, itaque hoc dicto veluti egregie perorata re considunt. tamquam magnum sit periculum, si quis ulla in re deprehendatur maioribus suis sapientior. a quibus tamen, ut quicque optime consultum est, ita aequissimo animo valere sinimus. at si qua de re potuit consuli prudentius, eam protinus ansam cupide arreptam mordicus retinemus. itaque in haec superba, absurda, ac morosa iudicia, cum saepe alibi, tum semel in Anglia quoque incidi.

Obsecro inquam, fuisti apud nos!

Fui inquit, atque aliquot menses ibi sum versatus, non multo post eam cladem, qua Anglorum occidentalium civile adversus regem bellum miseranda ipsorum strage compressum est.

2 - De Cardinalis Ioannis Mortoni convivione

Interea multum debui reverendissimo patri Ioanni Mortono Cantuariensi Archiepiscopo et Cardinali, ac tum quoque Angliae Cancellario, viro mi Petre - nam Moro cognita sum narraturus - non authoritate magis, quam prudentia ac virtute venerabili. etenim statura ei mediocris erat, nec aetati, quamquam serae cedens. vultus quem revereare, non horreas. in congressu non difficilis. serius tamen et gravis. libido erat asperius interdum compellando supplicantes experiri, sed sine noxa, quid ingenii, quam animi praesentiam quisque prae se ferret, qua velut cognata sibi virtute, modo abesset impudentia delectabatur, et ut idoneam ad res gerendas amplectebatur, sermo politus et efficax, iuris magna peritia, ingenium incomparabile, memoria ad prodigium usque excellens. haec enim natura egregia, discendo atque exercendo provexit.

Huius consiliis rex plurimum fidere, multum respublica niti - cum ego aderam - videbatur. quippe qui ab prima fere iuventa protinus a schola coniectus in aulam, maximis in negotiis per omnem versatus aetatem, ac variis fortunae aestibus assidue iactatus prudentiam rerum - quae sic recepta non facile elabitur - multis, magnisque cum periculis didicerat.

Forte fortuna cum die quodam in eius mensa essem, laicus quidam legum vestratium peritus aderat, is nescio unde nactus occasionem, coepit accurate laudare, rigidam illam iustitiam, quae tum illic exercebatur in fures, quos passim narrabat nonnumquam suspendi viginti in una cruce, atque eo vehementius dicebat se mirari, cum tam pauci elaberentur supplicio, quo malo fato fieret, uti tam multi tamen ubique grassarentur.

Tum ego, ausus enim sum libere apud Cardinalem loqui; nihil mireris inquam. nam haec punitio furum et supra iustum est, et non ex usu publico. est enim ad vindicanda furta nimis atrox, nec tamen ad refrenanda sufficiens. quippe neque furtum simplex tam ingens facinus est, ut capite debeat plecti, neque ulla poena est tanta, ut ab latrociniis cohibeat eos, qui nullam aliam artem quaerendi victus habent. itaque hac in re non vos modo, sed bona pars huius orbis imitari videtur malos praeceptores, qui discipulos verberant libentius quam docent. decernuntur enim furanti gravia atque horrenda supplicia, cum potius multo fuerit providendum, uti aliquis esset proventus vitae, ne cuiquam tam dira sit furandi primum, dehinc pereundi necessitas.

Est inquit ille, satis hoc provisum; sunt artes mechanicae, est agricolatio, ex his tueri vitam liceat, ni sponte mali esse mallent. at non sic evades inquam. nam primum omittamus eos, qui saepe vel ab externis bellis, vel civilibus mutili redeunt domum, ut nuper apud vos e Cornubiensi proelio, et non ita pridem e Gallico, qui vel reipublicae impendunt membra, vel regi, quos neque pristinas artes exercere debilitas patitur, neque aetas novam discere. hos inquam omittamus, quando bella per intermissas vices commeant. ea contemplemur, quae nullo die non accidunt.

Tantus est ergo nobilium numerus, qui non ipsi modo degant otiosi tamquam fuci laboribus aliorum, quos puta suorum praediorum colonos augendis reditibus ad vivum usque radunt. nam eam solam frugalitatem novere, homines alioquin ad mendicitatem usque prodigi; verum immensam quoque otiosorum stipatorum turbam circumferunt, qui nullam umquam quaerendi victus artem didicere. hi simul atque herus obierit, aut ipsi aegrotaverint, eiiciuntur ilico. nam et otiosos libentius quam aegrotos alunt, et saepe morientis heres non protinus alendae sufficit paternae familiae. interim illi esuriunt strenue, nisi strenue latrocinentur. nam quid faciant! siquidem ubi errando paululum vestes ac valetudinem attrivere, morbo iam squalidos, atque obsitos pannis, neque generosi dignantur accipere, neque audent rustici; non ignari eum qui molliter educatus in otio ac deliciis, solitus sit accinctus acinace ac cetra, totam viciniam vultu nebulonico despicere et contemnere omnes prae se, haudquaquam idoneum fore, qui cum ligone ac marra, maligna mercede ac victu parco, fideliter inserviat pauperi.

Ad haec ille, atqui nobis inquit, hoc hominum genus in primis fovendum est. in his enim, utpote hominibus animi magis excelsi ac generosioris, quam sunt opifices aut agricolae, consistunt vires ac robur exercitus, si quando sit confligendum bello.

Profecto inquam ego, eadem opera dicas licet, belli gratia fovendos esse fures, quibus haud dubie numquam carebitis, dum habebitis hos. quin neque latrones sunt instrenui milites, neque milites ignavissimi latronum, adeo inter has artes belle convenit. at hoc vitium tamen frequens est vobis, non proprium. est enim omnium fere gentium commune. nam Gallias infestat alia praeterea pestis pestilentior, tota patria stipendiariis, in pace quoque - si illa pax est - oppleta atque obsessa militibus, eadem persuasione inductis, qua vos otiosos hic ministros alendos esse censuistis. nempe quod Morosophis visum est, in eo sitam esse publicam salutem, si in promptu semper adsit validum, firmumque praesidium, maxime veteranorum. neque enim confidunt inexercitatis quicquam, ut vel ideo quaerendum eis bellum sit, ne imperitos habeant milites, et homines iugulandi gratis, ne - ut habet facete Sallustius - manus aut animus incipiat per otium torpescere.

At quam sit perniciosum huiusmodi beluas alere, et Gallia suo malo didicit, et Romanorum, Carthaginensium, ac Syrorum, tum multarum gentium exempla declarant, quorum omnium non imperium modo, sed agros quoque, atque adeo urbes ipsas parati ipsorum exercitus aliis atque aliis occasionibus everterunt. quam vero non magnopere necessarium, vel hinc elucescit, quod ne Galli quidem milites armis ab unguiculis exercitatissimi cum evocatis comparati vestris, admodum saepe gloriantur superiores sese discessisse, ut ne quid dicam amplius, ne praesentibus videar adblandiri vobis.

Sed nec vestri illi vel opifices urbici, vel rudes atque agrestes agricolae otiosos generosorum stipatores creduntur valde pertimescere, nisi aut hi quibus ad vires atque audaciam corpus contigit ineptius, aut quorum animi vis inopia rei familiaris infringitur, adeo periculum nullum est, ne quorum valida et robusta corpora - neque enim nisi selectos dignantur generosi corrumpere - nunc vel elanguescunt otio, vel negotiis prope muliebribus emolliuntur, iidem bonis artibus instructi ad vitam, et virilibus exercitati laboribus effeminentur. certe utcumque sese haec habet res, illud mihi nequaquam videtur publicae rei conducere, in eventum belli, quod numquam habetis, nisi cum vultis, infinitam eius generis turbam alere, quod infestat pacem, cuius tanto maior haberi ratio, quam belli debeat. neque haec tamen sola est furandi necessitas. est alia magis quantum credo, peculiaris vobis.

Quaenam est ea! inquit

Oves Cardinalis. inquam vestrae, quae tam mites esse, tamque exiguo solent ali, nunc - uti fertur - tam edaces atque indomitae esse coeperunt, ut homines devorent ipsos, agros, domos, oppida vastent ac depopulentur. nempe quibuscumque regni partibus nascitur lana tenuior, atque ideo pretiosior, ibi nobiles et generosi, atque adeo Abbates aliquot sancti viri, non his contenti reditibus, fructibusque annuis, qui maioribus suis solebant ex praediis crescere, nec habentes satis, quod otiose ac laute viventes, nihil in publicum prosint, nisi etiam obsint, arvo nihil relinquunt, onmia claudunt pascuis, demoliuntur domos, diruunt oppida, templo dumtaxat stabulandis ovibus relicto, et tamquam parum soli perderent apud vos ferarum saltus, ac vivaria, illi boni viri habitationes omnes, et quicquid usquam est culti, vertunt in solitudinem.

Ergo ut unus helluo inexplebilis ac dira pestis patriae, continuatis agris, aliquot milia iugerum uno circumdet septo, eiiciuntur coloni. quidam suis etiam aut circumscripti fraude, aut vi oppressi exuuntur, aut fatigati iniuriis, adiguntur ad venditionem. itaque quoquo pacto emigrant miseri, viri, mulieres, mariti, uxores, orbi, viduae, parentes cum parvis liberis, et numerosa magis quam divite familia, ut multis opus habet manibus res rustica, emigrant inquam e notis atque assuetis laribus, nec inveniunt quo se recipiant, supellectilem omnem haud magno vendibilem, etiam si manere possit emptorem, cum extrudi necesse est, minimo venundant. id cum brevi errando insumpserint, quid restat aliud denique, quam uti furentur, et pendeant iuste scilicet, aut vagentur atque mendicent. quamquam tum quoque velut errones coniiciuntur in carcerem, quod otiosi obambulent, quorum operam nemo est qui conducat, cum illi cupidissime offerant. nam rusticae rei cui assueverunt nihil est quod agatur, ubi nihil seritur. siquidem unus opilio atque bubulcus sufficit ei terrae depascendae pecoribus, in cuius cultum, ut sementi faciendae sufficeret, multae poscebantur manus.

Atque hac ratione fit, ut multis in locis annona multo sit carior. quin lanarum quoque adeo increvit pretium, ut a tenuioribus, qui pannos inde solent apud vos conficere, prorsus emi non possint, atque ea ratione plures ab opere ablegantur in otium. nam post aucta pascua infinitam ouium vim absumpsit tabes, velut eorum cupiditatem ulciscente deo immissa in oves lue, quam in ipsorum capita contortam esse fuerat iustius. quod si maxime increscat ovium numerus, pretio nihil decrescit tamen. quod earum, si monopolium appellari non potest quod non unus vendit, certe oligopolium est. reciderunt enim fere in manus paucorum, eorundemque divitum, quos nulla necessitas urget ante vendendi quam libet, nec ante libet quam liceat quanti libet.

Iam cetera quoque pecorum genera, ut aeque cara sint, eadem ratio est, atque hoc etiam amplius, quod dirutis villis, atque imminuta re rustica non sint qui foeturam curent. neque enim divites illi, ut ovium, sic etiam armentorum foetus educant; sed aliunde macra empta vili, posteaquam suis pascuis pinguerint, magno revendunt. ideoque, sicuti reor, nondum sentitur totum huius rei incommodum. nempe adhuc his modo locis reddunt cara, ubi vendunt. ceterum ubi aliquandiu celerius extulerint illinc, quam nasci possint, tum demum ibi quoque paulatim decrescente copia, ubi coemuntur, necesse est hic insigni laboretur inopia.

Ita qua re vel maxime felix haec vestra videbatur insula, iam ipsam paucorum improba cupiditas vertit in perniciem. nam haec annonae caritas in causa est, cur quisque quam possit plurimos e familia dimittat, quo quaeso nisi mendicatum, aut quod generosis animis persuadeas facilius latrocinatum!

Quid quod ad miseram hanc egestatem, atque inopiam adiungitur, importuna luxuries. nam et ministris nobilium, et opificibus, et ipsis propemodum rusticis, et omnibus denique ordinibus, multum est insolentis apparatus in vestibus, nimius in victu luxus. iam ganea, lustra, lupanar, et aliud lupanar tabernae, vinariae, cervisiariae, postremo tot improbi ludi, alea, charta, fritillus, pila, sphaera, discus, an non haec celeriter exhausta pecunia, recta suos mystas mittunt aliquo latrocinatum!

Has perniciosas pestes eiicite, statuite, ut villas atque oppida rustica, aut hi restituant qui diruere, aut ea cedant reposituris, atque aedificare volentibus. refrenate coemptiones istas divitum, ac velut monopolii exercendi licentiam. pauciores alantur otio, reddatur agricolatio, lanificium instauretur, ut sit honestum negotium, quo se utiliter exerceat otiosa ista turba, vel quos hactenus inopia fures fecit, vel qui nunc errones aut otiosi sunt ministri, fures nimirum utrique futuri. certe nisi his malis medemini, frustra iactetis exercitam in vindicanda furta iustitiam, nempe speciosam magis, quam aut iustam aut utilem. siquidem cum pessime sinitis educari, et mores paulatim ab teneris annis corrumpi, puniendos videlicet, tum demum cum ea flagitia viri designent, quorum spem de se perpetuam a pueritia usquam praebuerant, quid aliud quaeso quam facitis fures, et iidem plectitis!

Iam me haec loquente iuris ille consultus interim se ad dicendum composuerat, ac statuerat secum modo illo solemni disputantium uti, qui diligentius repetunt quam respondent, adeo bonam partem laudis ponunt in memoria.

Belle, inquit, dixisti profecto, cum sis videlicet hospes, qui magis audire his de rebus aliquid potueris, quam exacte quicquam cognoscere, id quod ego paucis efficiam perspicuum. nam primum ordine recensebo quae tu dixisti. deinde ostendam quibus in rebus imposuit tibi nostrarum rerum ignoratio, postremo rationes tuas omnes diluam atque dissolvam. igitur ut a primo quod sum pollicitus exordiar, quattuor mihi visus es...

Tace inquit Cardinalis; nam haud responsurus paucis videris qui sic incipias. quamobrem levabimus in praesenti te hac respondendi molestia, servaturi tamen integrum id munus tibi in proximum congressum vestrum, quem - nisi quid impediat, aut te, aut Raphaelem hunc - crastinus dies velim referat. sed interim abs te mi Raphael perquam libenter audierim, quare tu furtum putes ultimo supplicio non puniendum quamve aliam poenam ipse statuas, quae magis conducat in publicum. nam tolerandum ne tu quidem sentis. at si nunc per mortem quoque, tamen in furtum ruitur, proposita semel vitae securitate, quae vis, quis metus posset absterrere maleficos; qui mitigatione supplicii, velut praemio quodam ad maleficium se invitatos interpretarentur!

Omnino mihi videtur inquam pater benignissime homini vitam eripi propter ereptam pecuniam prorsus inicum esse. siquidem cum humana vita ne omnibus quidem fortunae possessionibus paria fieri posse arbitror. quod si laesam iustitiam, si leges violatas, hac rependi poena dicant, haud pecuniam; quid ni merito summum illud ius, summa vocetur iniuria! nam neque legum probanda sunt tam Manliana imperia, ut sicubi in levissimis parum obtemperetur, illico stringant gladium; neque tam Stoica scita, ut omnia peccata adeo existiment paria, uti nihil iudicent interesse, occidatne aliquis hominem, an nummum ei surripiat, inter quae - si quicquam aequitas valet - nihil omnino simile aut affine. deus vetuit occidi quemquam, et nos tam facile occidimus ob ademptam pecuniolam! quod si quis interpretetur, illo dei iussu interdictam necis potestatem, nisi quatenus humana lex declaret occidendum, quid obstat quo minus homines eodem modo constituant inter se, quatenus stuprum admittendum sit, adulterandum, peierandum! siquidem cum deus non alienae modo, verum etiam suae cuique mortis ius ademerit, si hominum inter se consensus de mutua cede, certis placitis consentientium, adeo debet valere, ut illius praecepti vinculis eximat suos satellites, qui sine ullo exemplo dei, eos interemerint, quos humana sanctio iussit occidi; an non hoc pacto praeceptum illud dei tantum iuris est habiturum, quantum humana iura permiserint! ac fiet nimirum ut ad eundem modum omnibus in rebus statuant homines, quatenus divina mandata conveniat observari. denique lex Mosaica, quamquam inclemens et aspera; nempe in servos, et quidem obstinatos lata, tamen pecunia furtum haud morte mulctavit. ne putemus deum in nova lege clementiae; qua pater imperat filiis maiorem indulsisse nobis invicem saeviendi licentiam.

Haec sunt cur non licere putem. quam vero sit absurdum, atque etiam perniciosum reipublicae furem, atque homicidam ex aequo puniri, nemo est, opinor, qui nesciat. nempe cum latro conspiciat non minus imminere discriminis dumtaxat furti damnato, quam si praeterea convincatur homicidii, hac una cogitatione impellitur in caedem eius, quem alioqui fuerat tantum spoliaturus. quippe praeterquam quod deprehenso nihil sit plus periculi, est etiam in caede securitas maior, et maior caelandi spes sublato facinoris indice. itaque dum fures nimis atrociter studemus perterrefacere, in bonorum incitamus perniciem.

Iam quod quaeri solet; quae punitio possit esset commodior; hoc meo iudicio haud paulo facilius est repertu; quam quae possit esse deterior. cur enim dubitemus eam viam utilem esse castigandis sceleribus; quam scimus olim tam diu placuisse Romanis administrandae reipublicae peritissimis! nempe hi magnorum facinorum convictos in lapidicinas, atque fodienda metalla damnabant, perpetuis adservandos vinculis.

Quamquam ego quod ad hanc rem attinet, nullius institutum gentis magis probo, quam id quod interea dum peregrinabar, in Perside observatum apud vulgo dictos Polyleritas adnotavi, populum neque exiguum, neque imprudenter institutum, et nisi quod tributum quotannis Persarum pendit regi; cetera liberum ac suis permissum legibus. ceterum quoniam longe ab mari, montibus fere circumdati, et suae terrae nulla in re maligne contenti fructibus, neque adeunt alios saepe, neque adeuntur. tamen ex vetusto more gentis, neque fines prorogare student, et quos habent ab omni facile iniuria, et montes tuentur, et pensio quam rerum potienti persolvunt, immunes prorsus ab militia, haud perinde splendide, atque commode, felicesque magis quam nobiles, aut clari degunt. quippe ne nomine quidem opinor praeterquam conterminis admodum, satis noti.

Ergo apud hos furti qui peraguntur, quod sustulere domino reddunt, non, quod alibi fieri solet, principi; utpote cui tantum iuris esse censent in rem furtivam quantum ipsi furi; sin res perierit, pretio ex bonis furum confecto ac persoluto tum reliquo uxoribus eorum atque liberis integro, ipsi damnantur in opera, ac nisi atrociter commissum furtum est, neque clauduntur ergastulo, neque gestant compedes, sed liberi, ac soluti in publicis occupantur operibus. detrectantes ac languidius gerentes sese; non tam vinculis cohercent quam excitant verberibus, strenuam navantes operam, absunt a contumeliis, noctu tantum nominatim censiti cubiculis includuntur. praeter assiduum laborem nihil incommodi est in vita. aluntur enim haud duriter qui publicae rei serviunt, e publico. alibi aliter. siquidem alicubi quod impenditur in eos ex eleemosyna colligitur, atque ea via quamquam incerta; tamen ut est ille populus misericors nulla reperitur uberior. alibi reditus quidam publici ad id destinantur. est ubi certum in eos usus tributum viritim conferunt. quin aliquot in locis nullum publicum opus faciunt, sed ut privatus quisque eget mercenariis, ita illorum cuiuspiam in eum diem operam, stata mercede conducit apud forum, paulo minoris quam quanti liberam fuerat conducturus; praeterea fas est servilem ignaviam flagris corripere. sic fit uti numquam opere careant; et praeter victum aliquid quoque die ab singulis publico inferatur aerario.

Uno quodam colore vestiuntur et omnes et soli, capillo non abraso verum paulo supra auriculas attonso, e quarum altera paululum praescinditur. cibum cuique ab amicis dari, potumque ac sui coloris vestem, licet; pecuniam datam esse danti pariter, atque accipienti capitale, neque minus periculosum etiam homini libero quacumque de causa nummum a damnato recepisse, et servos item - sic enim damnatos vocant - arma contingere. suos quaeque regio propria distinguit nota, quam abiecisse capitale est, ut vel extra suos conspici fines, vel cum alterius regionis servo quicquam esse collocutum. at neque tutior fugae meditatio quam ipsa est fuga. quin conscium talis fuisse consilii in servo nex est; in libero servitus. contra indici praemia decreta sunt; libero pecunia, servo libertas. utrique vero venia atque impunitas conscientiae, ne quando persequi malum consilium quam poenitere sit tutius.

Huius rei haec lex atque hic ordo est, quem dixi. qui quantum habeat humanitatis et commodi, facile patet. quando sic irascitur, ut vitia perimat servatis hominibus, atque ita tractatis, ut bonos esse necesse sit. et quantum ante damni dederunt, tantum reliqua vita resartiant.

Porro ne ad pristinos relabantur mores, adeo nullus est metus, ut viatores quoque quibus iter aliquo institutum est, non aliis viae ducibus sese tutioreis arbitrentur, quam servis illis ad quamque regionem subinde commutatis. nempe ad perpetrandum latrocinium nihil habent usquam non importunum; manus inermes; pecunia tantum sceleris index; deprehenso parata vindicta; neque spes ulla prorsus fugiendi quoquam. quo enim pacto falleret ac tegeret fugam; homo nulla vestium parte populo similis; nisi abeat nudus! quin sic quoque fugientem proderet auricula.

At ne inito saltem consilio coniurent in rempublicam id demum scilicet periculum est. quasi in tantam venire spem ulla possit vicinia non tentatis ac sollicitatis ante multarum regionum servitiis. quae tantum absunt a facultate conspirandi; ut ne convenire quidem; et colloqui aut salutare se mutuo liceat; ut credantur interim id consilium intrepide credituri suis; quod reticentibus periculosum, prodentibus maximo esse bono sciant. cum contra nemo sit prorsus exspes, obediendo ac perferendo, bonamque de se praebendo spem, emendatioris in posterum vitae, posse his modis fieri, ut libertatem aliquando recuperet. quippe nullo non anno restitutis aliquot commendatione patientiae.

Haec cum dixissem atque adiecissem nihil mihi videri causae, quare non hic modus haberi vel in Anglia possit, multo maiore cum fructu, quam illa iustitia, quam iuris ille peritus tantopere laudaverat.

Sub haec ille, nempe iureconsultus, numquam inquit istud sic stabiliri queat in Anglia, ut non in summum discrimen adducat rempublicam et simul haec dicens, commovit caput, ac distorsit labrum, atque ita conticuit. et omnes qui aderant, pedibus in eius ibant sententiam.

Tum Cardinalis non est, inquit, proclive divinare, commodene an secus res cessura sit, nullo prorsus facto periculo. verum si pronuntiata mortis sententia, differri executionem iubeat princeps, atque hunc experiatur morem, cohibitis asylorum privilegiis. tum vero si res comprobetur eventu esse utilis, rectum fuerit eam stabiliri. alioqui tunc quoque afficere supplicio eos, qui sunt ante damnati, neque minus e republica fuerit, neque magis iniustum, quam si nunc idem fieret, nec ullum interea nasci ex ea re potest periculum. quin mihi certe videntur errones quoque ad eundem posse modum non pessime tractari, in quos hactenus tam multis aeditis legibus, nihil promovimus tamen.

Haec ubi dixit Cardinalis, quae me narrante contempserant omnes, eadem nemo non certatim laudibus est prosecutus, maxime tamen illud de erronibus, quoniam hoc ab ipso adiectum est. nescio an quae sunt secuta silere praestiterit. erant enim ridicula, sed narrabo tamen. nam non erant mala, et aliquid ad hanc rem pertinebant.

Adstabat forte parasitus quidam, qui videri volebat imitari morionem, sed ita simulabat, ut propior vero esset, tam frigidis dictis captans risum, ut ipse saepius, quam dicta sua rideretur. excidebant homini tamen interdum quaedam, adeo non absurda, ut fidem adagio facerent, crebro iactu iaci aliquando is Venerem. ergo, dicente quodam e convivis, iam meo sermone bene provisum esse furibus, atque a Cardinale etiam cautum de erronibus, restare nunc uti his praeterea consuleretur publicitus, quos ad egestatem morbus aut senectus impulisset, atque ad labores unde vivi possit, reddidisset impotes.

Sine, inquit, me. nam ego et hoc recte ut fiat videro. etenim hoc genus hominum misere cupio aliquo e conspectu amoliri meo, ita me male vexarunt saepe, cum querulis illis opplorationibus flagitarent pecuniam, quas numquam tamen tam commode potuerunt occinere, ut nummum a me extorquerent. quippe semper alterum evenit, ut aut non libeat dare, aut ne liceat quidem, quando nihil est quod detur. itaque nunc coeperunt sapere. nam ne perdant operam, ubi me praeterire vident, praetermittunt taciti, ita nihil a me sperant amplius, non hercule magis quam si essem sacerdos. sed illos ego mendicos omnes lata lege distribui ac dispartiri iubeo in Benedictinorum coenobia, et fieri laicos ut vocant monachos; mulieres moniales esse impero.

Subrisit Cardinalis et approbat ioco, ceteri etiam serio. ceterum theologus quidam frater hoc dicto in sacerdotes ac monachos adeo est exhilaratus, ut iam ipse quoque coeperit ludere homo alioqui prope ad torvitatem gravis.

At ne sic quidem, inquit, extricaberis a mendicis, nisi nobis quoque prospexeris fratribus.

Atqui, inquit Parasitus, hoc iam curatum est. nam Cardinalis egregie prospexit vobis cum statueret de cohercendis, atque opere exercendis erronibus. nam vos estis errones maximi.

Hoc quoque dictum, cum coniectis in Cardinalem oculis eum viderent non abnuere, coeperunt onmes non illibenter arripere, excepto fratre. nam is - neque equidem miror - tali perfusus aceto, sic indignatus est, atque incanduit, ut nec a conviciis quidem potuerit temperare; hominem vocavit nebulonem, detractorem, susurronem, et filium perditionis, minas interim terribiles citans e scriptura sacra. iam scurra serio scurrari coepit. et erat plane in sua palaestra.

Noli, inquit, irasci bone frater, scriptum est, in patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. 21, 19).

Rursum frater - referam enim ipsius verba - non irascor, inquit furcifer, vel saltem non pecco. nam Psalmista dicit, irascimini et nolite peccare (Ps. 4, 5).

Admonitus deinde frater a Cardinale suaviter, ut suos affectus compesceret, non domine, inquit, ego loquor nisi ex bono zelo sicut debeo, nam viri sancti habuerunt bonum zelum, unde dicitur: zelus domus tuae comedit me (Ps. 69, 10). et canitur in ecclesiis:

Irrisores Helizei, dum conscendit domum dei, zelus calui sentiunt,

Sicut fortasse sentiet iste derisor, scurra, ribaldus.

Facis inquit, Cardinalis bono fortassis affectu, sed mihi videris facturus, nescio an sanctius, certe sapientius, si te ita compares, ne cum homine stulto et ridiculo ridiculum tibi certamen instituas.

Non domine inquit, non facerem sapientius. nam Solomon ipse sapientissimus dicit: responde stulto secundum stultitiam eius (Prov. 26, 5) sicut ego nunc facio, et demonstro ei foveam in quam cadet, nisi bene praecaveat. nam si multi irrisores Helizei, qui erat tantum unus calvus, senserunt zelus calvi, quanto magis sentiet unus derisor multorum fratrum, in quibus sunt multi calvi! et etiam habemus bullam Papalem, per quam omnes qui derident nos, sunt excommunicati.

Cardinalis, ubi vidit nullum fieri finem, nutu ablegato parasito, ac aliam in rem commodum verso sermone, paulo post surgit e mensa, atque audiendis clientum negotiis dedit se, nosque dimisit.

3 - De optimo statu reipublicae

En mi More, quam longo te sermone oneravi, quod tam diu facere plane puduisset me, nisi tu et cupide flagitasses, et sic videreris audire, tamquam nolles quicquam eius confabulationis omitti, quae quamquam aliquanto perstrictius, narranda tamen mihi fuit omnino propter eorum iudicium, qui quae me dicente spreverant, eadem rursus evestigio non improbante Cardinale, etiam ipsi comprobarunt, usque adeo assentantes ei, ut parasiti quoque eius inventis, quae dominus per iocum non aspernabatur, adblandirentur et serio propemodum admitterent. ut hinc possis aestimare quanti me ac mea consilia aulici forent aestimaturi.

Profecto mi Raphael inquam magna me affecisti voluptate, ita sunt abs te dicta prudenter simul et lepide omnia, praeterea visus mihi interim sum, non solum in patria versari, verum etiam repuerascere quodammodo iucunda recordatione Cardinalis illius, in cuius aula puer sum educatus. cuius viri memoriae quod tu tam impense faves, non credas mi Raphael quanto mihi sis effectus hoc nomine carior, cum esses alioqui carissimus. ceterum non possum adhuc ullo pacto meam demutare sententiam, quin te plane putem, si animum inducas tuum, uti ne ab aulis principum abhorreas, in publicum posse te tuis consiliis plurimum boni conferre. quare nihil magis incumbit tuo, hoc est boni viri, officio. siquidem cum tuus censeat Plato. respublicas ita demum futuras esse felices, si aut regnent philosophi, aut reges philosophentur, quam procul aberit felicitas, si philosophi regibus nec dignentur saltem suum impartiri consilium!

Non sunt, inquit ille, tam ingrati, quin id libenter facerent, immo multi libris aeditis iam fecerunt, si ii qui rerum potiuntur essent parati, bene consultis parere. sed bene haud dubie praevidit Plato, nisi reges philosophentur ipsi, numquam futurum, ut perversis opinionibus a pueris imbuti, atque infecti penitus philosophantium comprobent consilia; quod ipse quoque experiebatur apud Dionysium. an non me putas, si apud aliquem regum decreta sana proponerem, et perniciosa malorum semina, conarer illi evellere, protinus aut eiiciendum aut habendum ludibrio!

Age finge me apud regem esse Gallorum, atque in eius considere consilio, dum in secretissimo secessu praesidente rege ipso, in corona prudentissimorum hominum, magnis agitur studiis, quibus artibus ac machinamentis Mediolanum retineat, ac fugitivam illam Neapolim ad se retrahat; postea vero evertat Venetos, ac totam Italiam subiiciat sibi. deinde Flandros Brabantos, totam postremo Burgundiam suae faciat ditionis. atque alias praeterea gentes, quarum regnum iam olim animo invasit. hic dum alius suadet feriendum cum Venetis foedus tantisper duraturum, dum ipsis fuerit commodum, cum illis communicandum consilium. quin deponendam quoque apud eosdem aliquam praedae partem, quam rebus ex sententia peractis repetat, dum alius consulit conducendos Germanos, alius pecunia demulcendos alius Helvetios. adversus numen imperatoriae maiestatis, auro, velut anathemate, propitiandum. dum alii videtur cum Aragonum rege componendas esse res, et alieno Navariae regno, velut pacis authoramento cedendum; alius interim censet castelliae principem aliqua spe affinitatis irretiendum, atque aulicos nobiles aliquot in suam factionem certa pensione esse pertrahendos. dum maximus omnium nodus occurrit, quid statuendum interim de Anglia sit. ceterum de pace tractandum tamen, et constringenda firmissimis vinculis, semper infirma societas, amici vocentur, suspiciantur ut inimici. habendos igitur paratos, velut in statione Scotos, ad omnem intentos occasionem, si quid se commoveant Angli protinus immittendos. ad haec fovendum exulem nobilem aliquem occulte, namque id aperte ne fiat prohibent foedera, qui id regnum sibi deberi contendat, ut ea velut ansa contineat, suspectum sibi principem.

Hic, inquam, in tanto rerum molimine, tot egregiis viris ad bellum sua certatim consilia conferentibus, si ego homuncio surgam, ac verti iubeam vela, omittendam Italiam censeam et domi dicam esse manendum, unum Galliae regnum fere maius esse, quam ut commode possit ab uno administrari, ne sibi putet rex de aliis adiiciendis esse cogitandum.

Tum si illis proponerem decreta Achoriorum populi, Utopiensium insulae ad Euronoton oppositi, qui cum olim bellum gessissent, ut regi suo aliud obtinerent regnum, quod affinitatis antiquae causa sibi contendebat haereditate deberi, consecuti tandem id, ubi viderunt nihilo sibi minus esse molestiae in retinendo, quam in quaerendo pertulerunt, verum assidua pullulare semina, vel internae rebellionis, vel externae incursionis, in deditos ita semper aut pro illis, aut contra pugnandum, numquam dari facultatem dimittendi exercitus, compilari interim se, efferri foras pecuniam, alienae gloriolae suum impendi sanguinem, pacem nihilo tutiorem, domi corruptos bello mores, imbibitam latrocinandi libidinem, confirmatam caedibus audaciam, leges esse contemptui, quod rex in duorum curam regnorum distractus, minus in utrumvis animum posset intendere. cum viderent alioqui tantis malis nullum finem fore, inito tandem consilio, regi suo humanissime fecerunt optionem retinendi utrius regni vellet. nam utriusque non fore potestatem, se plures esse, quam qui a dimidiato possint rege gubernari, cum nemo sit libenter admissurus mulionem sibi cum alio communem. ita coactus est ille bonus princeps, novo regno cuipiam ex amicis relicto - qui brevi etiam post eiectus est - antiquo esse contentus.

Praeterea si ostenderem omnes hos conatus bellorum, quibus tot nationes eius causa tumultuarentur, cum thesauros eius exhausissent, ac destruxissent populum, aliqua tandem fortuna frustra cessuros tamen, proinde avitum regnum coleret, ornaret quantum posset, et faceret quam florentissimum. amet suos et ametur a suis, cum his una vivat, imperetque suaviter, atque alia regna valere sinat, quando id quod nunc ei contigisset, satis amplum superque esset. hanc orationem quibus auribus mi More, putas excipiendam!

Profecto non valde pronis inquam.

Pergamus ergo inquit, si consiliariis cum rege quopiam tractantibus, et comminiscentibus quibus technis ei queant coacervare thesauros, dum unus intendendam consulit aestimationem monetae, cum ipsi sit eroganda pecunia. deiiciendam rursus infra iustum, cum fuerit corroganda. uti et multum aeris parvo dissolvat, et pro parvo multum recipiat; dum alius suadet ut bellum simulet, atque eo praetextu coacta pecunia cum visum erit, faciat pacem, sanctis cerimoniis, quo plebeculae oculis fiat praestigium, miseratus videlicet humanum sanguinem princeps pius; dum alius ei suggerit in mentem, antiquas quasdam, et tineis adesas leges, longa desuetudine antiquatas, quas quod nemo latas meminisset, omnes sint transgressi, earum ergo mulctas iubeat exigi, nullum uberiorem proventum esse, nullum magis honorificum, utpote qui iustitiae prae se personam ferat; dum ab alio admonetur, uti sub magnis mulctis multa prohibeat, maxime talia, quae ne fiant, in rem sit populi. post pecunia cum illis dispenset, quorum commodis obstat interdictum, sic et a populo gratiam iniri, et duplex adferri compendium, vel dum ii mulctantur, quos quaestus cupiditas pellexit in casses, vel dum aliis vendit privilegia, tanto pluris, quanto scilicet fuerit melior princeps, utpote qui gravatim quicquam contra populi commodum privato cuiquam indulgeat, et ob id non nisi magno pretio. dum alius ei persuadet obstringendos sibi iudices, qui quavis in re pro regio iure disceptent, accersendos praeterea in palatium, atque invitandos uti coram se de suis rebus disserant, ita nullam causam eius tam aperte iniquam fore, in qua non aliquis eorum vel contradicendi studio, vel pudore dicendi eadem, vel quo gratiam ineant, apud eum aliquam reperiant rimam, qua possit intendi calumnia. sic dum iudicibus diversa sentientibus, res per se clarissima disputatur, et veritas in quaestionem venit, ansam commodum regi dari, pro suo commodo ius interpretandi. ceteros aut pudore accessuros, aut metu, sic intrepide fertur postea pro tribunali sententia. neque enim deesse praetextus potest pronuncianti pro principe. nempe cui satis est aut aequitatem a sua parte esse, aut verba legis, aut contortum scripti sensum, aut quae legibus denique omnibus praeponderat, apud religiosos iudices principis indisputabilem praerogativam. dum omnes in Crassiano illo consentiunt atque conspirant, nullam auri vim satis esse principi, cui sit alendus exercitus. praeterea nihil iniuste regem facere, ut maxime etiam velit posse. quippe omnia omnium eius esse, ut homines etiam ipsos, tantum vero cuique esse proprium quantum regis benignitas ei non ademerit, quod ipsum ut quam minimum sit, principis multum referre, ut cuius tutamentum in eo situm sit, ne populus divitiis ac libertate lasciviat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, cum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.

Hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi et inhonesta esse, et perniciosa. cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, videlicet uti eius labore ac studio ipsi commode vivant. tutique ab iniuriis. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oves potius quam semet pascere, quatenus opilio est.

Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet. nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens vitae status! aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut invisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumeliis, compilatione, et sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperii nomen, retineat, certe amittit maiestatem. neque enim regiae dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices. quod ipsum sensit certe vir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare divitibus, quam divitem esse. et profecto unum aliquem voluptate ac deliciis fluere, gementibus undique ac lamentantibus aliis, hoc non est regni, sed carceris esse custodem. denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui vitam civium non novit alia via corrigere, quam ademptis vitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere vitiis accidit, ut populus eum vel contemnat, vel habeat odio. vivat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, et recta institutione suorum praeveniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere revocet, praesertim quae diu desitae numquam desideratae sunt. neque umquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale privatum quempiam iudex, velut inicum ac vafrum non pateretur accipere.

Hic si proponerem illis Macarensium legem, qui et ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificiis iuriiurando astringitur, numquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri pretium aequet. hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam divitiae suae, velut obicem acervandae pecuniae tantae, quanta faceret inopiam eius in populo. nempe eum thesaurum videbat suffecturum, sive regi adversus rebelleis, sive regno adversus hostium incursiones esset confligendum. ceterum minorem esse quam ut animos faciat invadendi aliena. quae potissima condendae legis causa fuit. proxima quod sic prospectum putavit, ne desit pecunia, quae in quotidiana civium commutatione versetur, et cum regi necesse est erogare, quicquid thesauro supra legitimum accrevit modum, non quaesiturum censuit occasiones iniuriae. talis rex et malis erit formidini, et a bonis amabitur. haec ergo atque huiusmodi si ingererem apud homines in contrariam partem vehementer inclinatos, quam surdis essem narraturus fabulam!

Surdissimis inquam, haud dubie. neque hercule miror, neque mihi videntur - ut vere dicam - huiusmodi sermones ingerendi, aut talia danda consilia, quae certus sis numquam admissum iri. quid enim prodesse possit, aut quomodo in illorum pectus influere sermo tam insolens, quorum praeoccupavit animos, atque insedit penitus diversa persuasio! apud amiculos in familiari colloquio non insuavis est haec philosophia scholastica. ceterum in consiliis principum, ubi res magnae magna authoritate aguntur, non est his rebus locus.

Hoc est, inquit ille, quod dicebam non esse apud principes locum philosophiae.

Immo inquam est verum, non huic scholasticae, quae quidvis putet ubivis convenire, sed est alia philosophia civilior, quae suam novit scenam, eique sese accommodans, in ea fabula quae in manibus est, suas partes concinne et cum decoro tutatur. hac utendum est tibi. alioquin dum agitur quaepiam Plauti comoedia, nugantibus inter se vernulis, si tu in proscenium prodeas habitu philosophico, et recenseas ex Octavia locum in quo Seneca disputat cum Nerone. nonne praestiterit egisse mutam personam, quam aliena recitando talem fecisse tragicomoediam! corruperis enim, perverterisque praesentem fabulam, dum diversa permisces, etiam si ea quae tu affers meliora fuerint. quaecumque fabula in manu est, eam age quam potes optime. neque ideo totam perturbes, quod tibi in mentem venit alterius, quae sit lepidior.

Sic est in republica sic in consultationibus principum. si radicitus evelli non possint opiniones pravae, nec receptis usu vitiis mederi queas, ex animi tui sententia, non ideo tamen deserenda respublica est, et in tempestate navis destituenda est, quoniam ventos inhibere non possis. at neque insuetus et insolens sermo inculcandus, quem scias apud diversa persuasos pondus non habiturum, sed obliquo ductu conandum est, atque adnitendum tibi, uti pro tua virili omnia tractes commode. et quod in bonum nequis vertere, efficias saltem, ut sit quam minime malum. nam ut omnia bene sint, fieri non potest, nisi omnes boni sint, quod ad aliquot abhinc annos adhuc non expecto.

Hac, inquit, arte nihil fieret aliud, quam ne dum aliorum furori mederi studeo, ipse cum illis insaniam. nam si vera loqui volo, talia loquar necesse est. ceterum falsa loqui, sitne philosophi nescio, certe non est meum. quamquam ille meus sermo ut fuerit fortasse ingratus illis, atque molestus, ita non video cur videri debeat usque ad ineptias insolens. quod si aut ea dicerem, quae fingit Plato in sua republica aut ea quae faciunt Utopienses in sua, haec quamquam essent, ut certe sunt, meliora, tamen aliena videri possint, quod hic singulorum privatae sunt possessiones, illic omnia sunt communia. mea vero oratio - nisi quod ad eos qui statuissent secum, ruere diversa via praecipites, iucundus esse non potest, qui revocet ac praemonstret pericula - alioquin quid habuit, quod non ubivis dici, vel conveniat, vel oporteat! equidem si omittenda sunt omnia tamquam insolentia atque absurda, quaecumque perversi mores hominum fecerunt, ut videri possint aliena, dissimulemus oportet, apud Christianos, pleraque omnia quae Christus docuit, ac dissimulari usqueadeo vetuit, ut ea quoque quae ipse in aures insusurrasset suis, palam in tectis iusserit praedicari. quorum maxima pars ab istis moribus longe est alienior, quam mea fuit oratio. nisi quod concionatores homines callidi, tuum illud consilium secuti puto, quando mores suos homines ad Christi normam gravatim paterentur aptari, doctrinam eius velut regulam plumbeam accommodaverunt ad mores, ut aliquo saltem pacto coniungerentur scilicet. qua re nihil video quid profecerint, nisi ut securius liceat esse malos, atque ipse profecto tantumdem proficiam in consiliis principum.

Nam aut diversa sentiam, quod perinde fuerit, ac si nihil sentiam, aut eadem, et ipsorum adiutor sim, ut inquit Micio Terentianus, insaniae. nam obliquus ille ductus tuus non video quid sibi velit, quo censes adnitendum, si non possint omnia reddi bona, tamen ut tractentur commode, fiantque, quoad licet, quam minime mala. quippe non est ibi dissimulandi locus, nec licet connivere. approbanda sunt aperte pessima consilia, et decretis pestilentissimis subscribendum est. speculatoris vice fuerit, ac pene proditoris, etiam qui improbe consulta maligne laudaverit. porro nihil occurrit, in quo prodesse quicquam possis, in eos delatus collegas, qui vel optimum virum facilius corruperint, quam ipsi corrigantur, quorum perversa consuetudine vel depravaberis, vel ipse integer atque innocens, alienae malitiae, stultitiaeque praetexeris, tantum abest ut aliquid possit in melius obliquo illo ductu convertere.

Quam ob rem pulcherrima similitudine declarat Plato, cur merito sapientes abstineant a capessenda quippe republica. cum populum videant in plateas effusum assiduis imbribus perfundi, nec persuadere queant illis, ut se subducant pluviae, tectaque subeant. gnari nihil profuturos sese si exeant, quam ut una compluantur, semet intra tecta continent habentes satis, quando alienae stultitiae non possunt mederi, si ipsi saltem sint in tuto.

Quamquam profecto mi More - ut ea vere dicam, quae meus animus fert - mihi videtur ubicumque privatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecuniis metiuntur, ibi vix umquam posse fieri, ut cum republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi vel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perveniunt ad pessimos, vel ibi feliciter, ubi omnia dividuntur in paucissimos, nec illos habitos undecumque commode, ceteris vero plane miseris.

Quam ob rem cum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut et virtuti pretium sit, et tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex adverso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam umquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum vocat privatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, vel ut consequatur quisquam, vel ut tueatur, vel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum invicem quisque privatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam numquam finienda litigia.

Haec inquam, dum apud me considero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda. siquidem facile praevidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse viam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an umquam possit observari, ubi sua sunt singulorum propria. nam cum certis titulis, quisque quantum potest, ad se convertit, quantacumque fuerit rerum copia, eam omnem pauci inter se partiti, reliquis relinquunt inopiam, fereque accidit, ut alteri sint alterorum sorte dignissimi, cum illi sint rapaces, improbi atque inutiles, contra hi modesti viri, ac simplices, et cotidiana industria, in publicum quam in semet benigniores.

Adeo mihi certe persuadeo, res aequabili ac iusta aliqua ratione distribui, aut feliciter agi cum rebus mortalium, nisi sublata prorsus proprietate, non posse. sed manente illa, mansuram semper apud multo maximam, multoque optimam hominum partem, egestatis et erumnarum anxiam atque inevitabilem sarcinam. quam ut fateor levari aliquantulum posse, sic tolli plane contendo non posse.

Nempe si statuatur ne quis supra certum agri modum possideat, et uti sit legitimus cuique census pecuniae, si fuerit legibus quibusdam cautum, ut neque sit princeps nimium potens, neque populus nimis insolens, tum magistratus ne ambiantur, neu dentur venum, aut sumptus in illis fieri sit necesse, alioquin et occasio datur per fraudem ac rapinas sarciendae pecuniae, et fit necessitas eis muneribus praeficiendi divites, quae potius fuerant administranda prudentibus.

Talibus inquam legibus, quemadmodum aegra assiduis solent fomentis fulciri corpora deploratae valetudinis, ita haec quoque mala leniri queant, ac mitigari. ut sanentur vero atque in bonum redeant habitum, nulla omnino spes est, dum sua cuique sunt propria. quin dum unius partis curae studes, aliarum vulnus exasperaveris, ita mutuo nascitur ex alterius medela alterius morbus, quando nihil sic adiici cuiquam potest, ut non idem adimatur alii.

At mihi inquam contra videtur, ibi numquam commode vivi posse, ubi omnia sint communia. nam quo pacto suppetat copia rerum, unoquoque ab labore subducente se! utpote quem neque sui quaestus urget ratio, et alienae industriae fiducia reddit segnem. at cum et stimulentur inopia, neque quod quisquam fuerit nactus, id pro suo tueri ulla possit lege, an non necesse est perpetua caede ac seditione laboretur! sublata praesertim authoritate ac reverentia magistratuum, cui quis esse locus possit, apud homines taleis, quos inter nullum discrimen est, ne comminisci quidem queo.

Non miror inquit, sic videri tibi, quippe cui eius imago rei, aut nulla succurrit, aut falsa. verum si in Utopia fuisses mecum, moresque eorum atque instituta vidisses praesens, ut ego feci, qui plus annis quinque ibi vixi, neque umquam voluissem inde discedere, nisi ut novum illum orbem proderem, tum plane faterere, populum recte institutum nusquam alibi te vidisse quam illic.

Atqui profecto inquit Petrus Aegidius, aegre persuadeas mihi, melius institutum populum in novo illo, quam in hoc noto nobis orbe reperiri, ut in quo neque deteriora ingenia, et vetustiores opinor esse, quam in illo respublicas et in quibus plurima ad vitam commoda longus invenit usus, ut ne adiiciam apud nos casu reperta quaedam, quibus excogitandis nullum potuisset ingenium sufficere.

Quod ad vetustatem, inquit ille, rerum attinet publicarum, tum pronunciare posses rectius, si historias illius orbis perlegisses, quibus si fides haberi debet, prius apud eos erant urbes, quam homines apud nos. iam vero quicquid hactenus vel ingenium invenit, vel casus repperit, hoc utrobique potuit extitisse. ceterum ego certe puto, ut illis praestemus ingenio, studio tamen atque industria longe a tergo relinquimur. nam - ut ipsorum habent annales - ante appulsum illuc nostrum de rebus nostris - quos illi vocant ultraequinoctialeis - nihil umquam quicquam audierant, nisi quod olim annis ab hinc ducentis supra mille, navis quaedam apud insulam Utopiam naufragio periit, quam tempestas eo detulerat. eiecti sunt in litus Romani quidam, atque Aegyptii, qui postea numquam inde discessere.

Hanc unam occasionem, vide quam commodam illis sua fecit industria. nihil artis erat intra Romanum imperium, unde possit aliquis esse usus, quod non illi aut ab expositis hospitibus didicerint, aut acceptis quaerendi seminibus adinvenerint. tanto bono fuit illis aliquos hinc semel illuc esse delatos. at si qua similis fortuna quempiam antehac illinc huc perpulerit, tam penitus hoc obliteratum est, quam istud quoque forsan excidet posteris, me aliquando illic fuisse. et ut illi uno statim congressu quicquid a nobis commode inventum est, fecerunt suum; sic diu futurum puto, priusquam nos accipiamus quicquam quod apud illos melius quam nobis est institutum. quod unum maxime esse reor in causa, cur cum neque ingenio, neque opibus inferiores simus eis, ipsorum tamen res quam nostra prudentius administretur, et felicius efflorescat.

Ergo mi Raphael inquam, quaeso te atque obsecro, describe nobis insulam. nec velis esse brevis, sed explices ordine, agros, fluvios, urbes, homines, mores, instituta, leges, ac denique omnia, quae nos putes velle cognoscere. putabis autem velle quicquid adhuc nescimus.

Nihil inquit faciam libentius. nam haec in promptu habeo. sed res otium poscit.

Eamus ergo inquam intro pransum, mox tempus nostro arbitratu sumemus.

Fiat inquit. ita ingressi prandemus.

Pransi, in eundem reversi locum, in eodem sedili consedimus, ac iussis ministris ne quis interpellaret, ego ac Petrus Aegidius hortamur Raphaelem, ut praestet quod erat pollicitus. is ergo ubi nos vidit intentos, atque avidos audiendi, cum paulisper tacitus et cogitabundus assedisset, hunc in modum exorsus est.

Primi libri finis.

LIBER SECUNDUS

RAPHAELIS SERMO POMERIDIANUS

Sermonis quem Raphael Hythlodaeus de optimo reipublicae statu habuit, liber secundus, per Thomam Morum civem et vicecomitem Londinensem

1 - De Utopiensium insula

Utopiensium insula in media sui parte - nam hac latissima est - milia passuum ducenta porrigitur, magnumque per insulae spatium non multo angustior, fines versus paulatim utrimque tenuatur. hi velut circumducti circino quingentorum ambitu milium, insulam totam in lunae speciem renascentis effigiant. cuius cornua fretum interfluens, milibus passuum plus minus undecim dirimit, ac per ingens inane diffusum, circumiectu undique terrae prohibitis ventis, vasti in morem lacus stagnans magis quam saeviens, omnem prope eius terrae alvum pro portu facit. magnoque hominum usu naves quaqua versus transmittit. fauces hinc vadis, inde saxis formidolosae. in medio ferme interstitio una rupes eminet, eoque innoxia, cui inaedificatam turrim praesidio tenent, ceterae latentes et insidiosae. canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem vix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore viam regentibus. his in diversa translatis loca, hostium quamlibet numerosam classem facile in perniciem traherent. ab altera parte non infrequentes portus. at ubique descensus in terram ita natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant propugnatoribus arceri.

Ceterum uti fertur, utique ipsa loci facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari. sed Utopus cuius utpote victoris nomen refert insula, nam ante id temporis Abraxa dicebatur, quique rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc ceteros prope mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus appulsu victoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit, exscindendum curavit, ac mare circum terram duxit. cumque ad id operis non incolas modo coegisset - ne contumeliae loco laborem ducerent - sed suos praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem opere distributo incredibili celeritate res perfecta, finitimos - qui initio vanitatem incoepti riserant - admiratione successus ac terrore perculerit.

Insula civitates habet quattuor et quinquaginta spatiosas omnes ac magnificas lingua, moribus, institutis, legibus, prorsus iisdem, idem situs omnium, eadem ubique quatenus per locum licet, rerum facies. harum quae proximae inter se sunt milia quattuor ac viginti separant. nulla rursus est tam deserta, e qua non ad aliam urbem pedibus queat unius itinere diei perveniri.

Cives quaque ex urbe terni senes ac rerum periti tractatum de rebus insulae communibus, quotannis conveniunt nam Amaurotum. - ea urbs quod tamquam in umbilico terrae sita maxime iacet omnium partium legatis opportuna - prima, princepsque habetur.

Agri ita commode civitatibus assignati sunt, ut ab nulla parte minus soli quam duodecim passuum milia una quaevis habeat. ab aliqua multo etiam amplius, videlicet qua parte longius urbes inter se disiunguntur. nulli urbi cupido promovendorum finium. quippe quos habent agricolas magis eorum se, quam dominos putant.

Habent ruri per omnes agros commode dispositas domos, rusticis instrumentis instructas. hae habitantur civibus per vices eo commigrantibus. nulla familia rustica in viris mulieribusque pauciores habet, quam quadraginta praeter duos ascriptitios servos, quibus pater materque familias graves ac maturi praeficiuntur, et singulis tricenis familiis phylarchus unus. e quaque familia viginti quotannis in urbem remigrant, hi qui biennium ruri complevere. in horum locum totidem recentes ex urbe subrogantur, ut ab his qui annum ibi fuere. atque ideo rusticarum peritiores rerum, instituantur, alios anno sequente docturi, ne si pariter omnes ibi novi, agricolationisque rudes essent, aliquid in annona per imperitiam peccaretur. is innovandorum agricolarum mos, et si solemnis sit, ne quisquam invitus asperiorem vitam cogatur continuare diutius, multi tamen quos rusticae rei studium natura delectat, plures sibi annos impetrant.

Agricolae terram colunt, nutriunt animalia, ligna comparant, atque in urbem qua commodum est, terra, marive convehunt. pullorum infinitam educant multitudinem, mirabili artificio. neque enim incubant ova gallinae, sed magnum eorum numerum calore quodam aequabili foventes animant, educantque, hi simul atque e testa prodiere, homines, vice matrum comitantur, et agnoscunt. equos alunt perquam paucos, nec nisi ferocientes, neque alium in usum quam exercendae rebus equestribus iuventuti. nam omnem, seu colendi, seu vehendi laborem, boves obeunt, quos - ut fatentur - equis impetu cedere, sic patientia vincere, nec tot obnoxios morbis putant, ad haec minore impendio, et operae, et sumptus ali, ac denique laboribus emeritos, in cibum tandem usui esse.

Semente in solum panem utuntur. nam aut uvarum vinum bibunt, aut pomorum, pirorumve, aut denique aquam nonnumquam meram, saepe etiam, qua mel, aut glycyrizam incoxerint, cuius haud exiguam habent copiam.

Cum exploratum habeant - habent enim certissimum - quantum annonae consumat urbs, et circumiectus urbi conventus, tamen multo amplius et sementis faciunt, et pecudum educant, quam quod in suos usus sufficiat, relicum impartituri finitimis. quibuscumque rebus opus est, quae res ruri non habentur, eam suppellectilem omnem ab urbe petunt, et sine ulla rerum commutatione, a magistratibus urbanis nullo negotio consequuntur. nam illo singulo quoque mense, plerique ad festum diem conveniunt.

Cum frumentandi dies instat, magistratibus urbanis agricolarum phylarchi denunciant, quantum civium numerum ad se mitti conveniat, quae multitudo frumentatorum, cum ad ipsum diem opportune adsit, uno prope sereno die tota frumentatione defunguntur.

2 - De urbibus, ac nominatim de Amauroto

Urbium qui unam norit, omnes noverit, ita sunt inter se - quatenus loci natura non obstat - omnino similes. depingam igitur unam quampiam - neque enim admodum refert quam - sed quam potius, quam Amaurotum! qua nec ulla dignior est, quippe cui senatus gratia reliquae deferunt, nec ulla mihi notior, ut in qua annos quinque perpetuos vixerim.

Situm est igitur Amaurotum, in leni deiectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo eius paulo infra collis incoepta verticem, milibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.

Oritur Anydrus milibus octoginta supra Amaurotum, modico fonte, sed aliorum occursu fluminum, atque in his duorum etiam mediocrium auctus, ante urbem ipsam, quingentos in latum passus extenditur, mox adhuc amplior, sexaginta milia prolapsus, excipitur oceano. hoc toto spacio, quod urbem ac mare interiacet, ac supra urbem quoque aliquot milia, sex horas perpetuas influens aestus, ac refluus alternat celeri flumine. cum sese pelagus infert, triginta in longum milia, totum Anydri alveum suis occupat undis, profligato retrorsum fluvio. tum aliquanto ultra liquorem eius salsugine corrumpit, dehinc paulatim dulcescens amnis, sincerus urbem perlabitur, ac refugientem vicissim purus et incorruptus, ad ipsas prope fauces insequitur.

Urbs adversae fluminis ripae, non pilis ac sublicibus ligneis, sed ex opere lapideo, egregie arcuato ponte, commissa est, ab ea parte, quae longissime distat a mari, quo naves totum id latus urbis possint inoffensae praetervehi.

Habent alium praeterea fluvium, haud magnum quidem illum, sed perquam placidum, ac iucundum. nam ex eodem scaturiens monte, in quo civitas collocatur, mediam illam per devexa perfluens Anydro miscetur. eius fluvii caput, fontemque, quod paulo extra urbem nascitur, munimentis amplexi, Amaurotani iunxerunt oppido. ne si qua vis hostium ingruat, intercipi, atque averti aqua, neve corrumpi queat. inde canalibus coctilibus, diversim ad inferiores urbis partes aqua dirivatur, id sicubi locus fieri vetat, cisternis capacibus, collecta pluvia, tantumdem usus adfert.

Murus altus, ac latus oppidum cingit, turribus, ac propugnaculis frequens, arida fossa, sed alta, lataque ac veprium sepibus impedita tribus ab lateribus circumdat moenia, quarto flumen ipsum pro fossa est.

Plateae cum ad vecturam, tum adversus ventos descriptae, commode aedificia neutiquam sordida, quorum longa, et totum per vicum, perpetua series, adversa domorum fronte conspicitur. has vicorum frontes via distinguit pedes viginti lata. posterioribus aedium partibus, quanta est vici longitudo, hortus adiacet, latus, et vicorum tergis undique circumseptus.

Nulla domus est, quae non ut hostium in plateam, ita posticum in hortum habeat. quin bifores quoque facili tractu manus apertiles, ac dein sua sponte coeuntes, quemvis intromittunt, ita nihil usquam privati est. nam domos ipsas uno quoque decennio sorte commutant.

Hos hortos magnifaciunt. in his vineas, fructus, herbas, flores habent. tanto nitore, cultuque, ut nihil fructuosius usquam viderim, nihil elegantius. qua in re studium eorum, non ipsa voluptas modo, sed vicorum quoque invicem de suo cuiusque horti cultu certamen accendit. et certe non aliud quicquam temere urbe tota reperias, sive ad usum civium, sive ad voluptatem commodius. eoque nullius rei, quam huiusmodi hortorum, maiorem habuisse curam videtur is qui condidit.

Nam totam hanc urbis figuram, iam inde ab initio descriptam ab ipso Utopo ferunt. sed ornatum, ceterumque cultum, quibus unius aetatem hominis haud suffecturam vidit, posteris adiiciendum reliquit. itaque scriptum in annalibus habent, quos ab capta usque insula, mille septingentorum, ac sexaginta annorum complectentes historiam, diligenter et religiose perscriptos adservant, aedes initio humiles, ac veluti casas, et tuguria fuisse, e quolibet ligno temere factas, parietes luto obductos, culmina in aciem fastigiata stramentis operuerant. at nunc omnis domus visenda forma tabulatorum trium, parietum facies, aut silice, aut cementis, aut latere coctili constructae, in alvum introrsus congesto rudere. tecta in planum subducta, quae intritis quibusdam insternunt. nullius impendii, sed ea temperatura, quae nec igni obnoxia sit, et tolerandis tempestatum iniuriis plumbum superet. ventos a fenestris vitro - nam eius ibi creberrimus usus est - expellunt. interim etiam lino tenui, quod perlucido oleo, aut succino perlinunt, gemino nimirum commodo. siquidem ad eum modum fit, ut et plus lucis transmittat, et ventorum minus admittat.

3 - De magistratibus

Triginta quaeque familiae magistratum sibi quotannis eligunt, quem sua prisca lingua Syphograntum vocant, recentiore phylarchum, Syphograntis decem cum suis familiis Traniborus olim, nunc protophylarchus dictus praeficitur.

Demum Syphogranti omnes, qui sunt ducenti, iurati lecturos sese, quem maxime censent utilem, suffragiis occultis renunciant principem unum videlicet ex his quattuor, quos eis populus nominavit. nam a quaque urbis quarta parte, selectus unus commendatur senatui.

Principis magistratus perpetuus est in omnem illius vitam, nisi tyrannidis affectatae suspicio impediat. Traniboros quotannis eligunt. ceterum haud temere commutant. reliqui magistratus omnes annui.

Tranibori tertio quoque die, interdum si res postulat saepius, in consilium cum principe veniunt. de republica consultant. controversias privatorum - si quae sunt - quae perquam paucae sunt, mature dirimunt.

Syphograntos semper in senatum duos adsciscunt, atque omni die diversos. cautumque ut ne quid ratum sit quod ad rempublicam pertineat, de quo non tribus in senatu diebus ante agitatum, quam decretum sit. extra senatum, aut comitia publica de rebus communibus inire consilia capitale habetur. haec eo ferunt instituta, ne proclive esset, coniuratione principis, ac Tranibororum, oppresso per tyrannidem populo, statum reipublicae mutare. atque ideo quicquid magni momenti iudicatur, ad Syphograntorum comitia defertur, qui cum suis familiis communicata re, post inter se consultant, ac suum consilium renunciant senatui. interdum ad totius insulae consilium res defertur.

Quin id quoque moris habet senatus, ut nihil, quo die primum proponitur, eodem disputetur. sed in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod in buccam primum venerit, temere effutierit, ea potius excogitet postea, quibus decreta tueatur sua, quam quae ex reipublicae usu sint. malitque salutis publicae, quam opinionis de se iacturam facere, perverso quodam ac praepostero pudore, ne initio parum prospexisse videatur. cui prospiciendum initio fuit, ut consulto potius, quam cito loqueretur.

4 - De artificiis

Ars una est omnibus viris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers. hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros viciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

Praeter agriculturam - quae est omnibus, ut dixi, communis - quilibet unam quampiam, tamquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarii, seu materiarii artificium. neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic. nam vestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, et caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aevum perpetua, nec ad oculum indecora, et ad corporis motum habilis, tum ad frigoris aestusque rationem apposita. eas inquam, quaeque sibi familia conficit.

Sed ex aliis illis artibus unusquisque aliquam discit, nec viri modo, sed mulieres etiam. ceterum hae velut imbecilliores, leviora tractant. lanam fere, linumque operantur. viris artes reliquae magis laboriosae mandantur, maxima ex parte quisque in patriis artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur. quod si quem animus alio trahat, in eius opificii, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam praestita, ut gravi, atque honesto patrifamilias mancipetur. quin si quis unam perdoctus artem, aliam praeterea cupiverit, eodem modo permittitur. utramque nactus, utram velit exercet, nisi alterutra civitas magis egeat.

Syphograntorum, praecipuum ac prope unicum negotium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat otiosus. sed uti suae quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, ad multam usque noctem perpetuo labore, velut iumenta, fatigatus.

Nam ea plusquam servilis erumna est, quae tamen ubique fere opificum vita est, exceptis Utopiensibus, qui cum in horas vigintiquattuor aequales, diem connumerata nocte dividant, sex dumtaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, cum interquieverint, tres deinde rursus labori datas, cena claudunt. cum primam horam ab meridie numerent; sub octavam cubitum eunt. horas octo somnus vindicat.

Quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studii bene collocet. has intercapedines plerique impendunt litteris. solemne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ii dumtaxat adiguntur, qui ad litteras nominatim selecti sunt. ceterum ex omni ordine mares simul, ac feminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alii alias, prout cuiusque fert natura confluit. hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu venit - quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit - haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae.

Super cenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hieme in aulis illis communibus, in quibus comedunt. ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant. aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, ceterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles. alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur. alterum in quo collata acie cum virtutibus vitia confligunt. quo in ludo perquam scite ostenditur et vitiorum inter se dissidium, et adversus virtutes concordia. item quae vitia, quibus se virtutibus opponant, quibus viribus aperte oppugnent, quibus machinamentis ab obliquo adoriantur, quo praesidio, virtutes vitiorum vires infringant, quibus artibus eorum conatus eludant, quibus denique modis alterutra pars victoriae compos fiat.

Sed hoc loco, ne quid erretis quiddam pressius intuendum est. etenim quod sex dumtaxat horas in opere sunt, fieri fortasse potest, ut inopiam aliquam putes, necessariarum rerum sequi. quod tam longe abest ut accidat, ut id temporis ad omnium rerum copiam quae quidem ad vitae vel necessitatem requirantur vel commoditatem non sufficiat modo, sed supersit etiam, id quod vos quoque intelligetis si vobiscum reputetis apud alias gentes, quam magna populi pars iners degit. primum mulieres fere omnes, totius summae dimidium, aut sicubi mulieres negotiosae sunt, ibi ut plurimum, earum vice, viri stertunt. ad haec, sacerdotum ac religiosorum, quos vocant, quanta quamque otiosa turba, adiice divites omnes maxime praediorum dominos, quos vulgo generosos appellant ac nobiles, his adnumera ipsorum famulitium, totam videlicet illam cetratorum nebulonum colluviem. robustos denique ac valentes mendicos adiunge, morbum quempiam praetexentes inertiae, multo certe pauciores esse quam putaras invenies eos, quorum labore constant haec omnia quibus mortales utuntur. expende nunc tecum ex his ipsis quam pauci in necessariis opificiis versantur. siquidem ubi omnia pecuniis metimur, multas artes necesse est exerceri inanes prorsus ac superfluas, luxus tantum ac libidinis ministras. nam haec ipsa multitudo quae nunc operatur, si partiretur in tam paucas artes, quam paucas commodus naturae usus postulat; in tanta rerum abundantia; quantam nunc esse necesse sit, pretia nimirum viliora forent, quam ut artifices inde vitam tueri suam possent. at si isti omnes quos nunc inertes artes distringunt; ac tota insuper otio ac desidia languescens turba, quorum unus quivis earum rerum quae aliorum laboribus suppeditantur; quantum duo earundem operatores consumit; in opera universi atque eadem utilia collocarentur, facile animadvertis; quantulum temporis ad suppeditanda omnia; quae vel necessitatis ratio; vel commoditatis efflagitet - adde voluptatis etiam quae quidem vera sit ac naturalis - abunde satis superque foret.

Atque id ipsum in Utopia res ipsa perspicuum facit. nam illic in tota urbe cum adiacente vicinia vix homines quingenti ex omni virorum ac mulierum numero, quorum aetas ac robur operi sufficit, vacatio permittitur. in iis syphogranti - quamquam leges eos labore solverunt - ipsi tamen sese non eximunt; quo facilius exemplo suo reliquos ad labores invitent. eadem immunitate gaudent hi; quos commendatione sacerdotum, persuasus populus occultis syphograntorum suffragiis ad perdiscendas disciplinas perpetuam vacationem indulget. quorum si quis conceptam de se spem fefellerit; ad opifices retruditur, contraque non rarenter usu venit; ut mechanicus quispiam, subcisivas illas horas tam gnaviter impendat litteris, tantum diligentia proficiat, ut opificio suo exemptus, in litteratorum classem provehatur.

Ex hoc litteratorum ordine legati, sacerdotes, Tranibori ac ipse denique deligitur princeps, quem illi prisca ipsorum lingua Barzanem, recentiore Ademum appellant.

Reliqua fere multitudo omnis; cum neque otiosa sit; nec inutilibus opificiis occupata, proclivis aestimatio est, quam paucae horae quantum boni operis pariant.

Ad ea quae commemoravi, hoc praeterea facilitatis accedit quod in necessariis plerisque artibus, minore opera quam aliae gentes, opus habent. nam primum aedificiorum, aut structura; aut refectio ideo tam multorum assiduam ubique requirit operam, quod quae pater aedificavit; haeres parum frugi, paulatim dilabi sinit, ita quod minimo tueri potuit; successor eius de integro impendio magno cogitur instaurare. quin frequenter etiam quae domus alii ingenti sumptu stetit, hanc alius delicato animo contemnit, eaque neglecta; atque ideo brevi collapsa; aliam alibi impensis non minoribus extruit.

At apud Utopienses compositis rebus omnibus; et constituta republica rarissime accidit; uti nova collocandis aedibus area deligatur et non modo remedium celeriter praesentibus vitiis adhibetur, sed etiam imminentibus occurritur. ita fit, ut minimo labore, diutissime perdurent aedificia, et id genus opifices vix habeant interdum quod agant; nisi quod materiam dolare domi et lapides interim quadrare atque aptare iubentur, quo - si quod opus incidat - maturius possit exurgere.

Iam in vestibus vide, quam paucis operis egeant; primum dum in opere sunt; corio neglectim aut pellibus amiciuntur quae in septennium durent. cum procedunt in publicum, superinduunt chlamydem vestem, quae rudiores illas vestes contegat; eius per totam insulam unus color est, atque is nativus. itaque lanei panni, non modo multo minus quam usquam alibi sufficit, verum is ipse quoque multo minoris impendii est, at lini minor est labor, eoque usus crebrior, sed in lineo solus candor, in laneo sola mundicies conspicitur, nullum tenuioris fili pretium est.

Itaque fit, ut cum alibi nusquam, uni homini quattuor aut quinque togae laneae diversis coloribus, ac totidem sericiae tunicae sufficiant, delicatioribus paulo ne decem quidem, ibi una quisque contentus est, plerumque in biennium. quippe nec causa est ulla cur plures affectet, quas consecutus neque adversus frigus esset munitior, neque vestitu videretur vel pilo cultior.

Quamobrem cum et omnes utilibus sese artibus exerceant, et ipsarum etiam opera pauciora sufficiant, fit nimirum, ut abundante rerum omnium copia, interdum in reficiendas - si quae detritae sunt - vias publicas immensam multitudinem educant, persaepe etiam cum nec talis cuiuspiam operis usus occurrat, pauciores horas operandi publice denuntient. neque enim supervacaneo labore cives invitos exercent magistratus; quandoquidem eius reipublicae institutio hunc unum scopum in primis respicit; ut quoad per publicas necessitates licet; quam plurimum temporis ab servitio corporis ad animi libertatem cultumque civibus universis asseratur. in eo enim sitam vitae felicitatem putant.

5 - De commerciis mutuis

Sed iam quo pacto sese mutuo cives utantur; quae populi inter se commercia; quaeque sit distribuendarum rerum forma videtur explicandum.

Cum igitur ex familiis constet civitas; familias ut plurimum, cognationes efficiunt. nam feminae - ubi maturuerint - collocatae maritis; in ipsorum domicilia concedunt. at masculi filii, ac deinceps nepotes; in familia permanent, et parentum antiquissimo parent. nisi prae senecta mente parum valuerit. tunc enim aetate proximus ei sufficitur.

Verum ne civitas aut fieri infrequentior; aut ultra modum possit increscere, cavetur, ne ulla familia, quarum milia sex, quaeque civitas, excepto conventu, complectitur; pauciores quam decem; pluresve quam sexdecim puberes habeat. impuberum enim nullus praefiniri numerus potest. hic modus facile servatur, transcriptis iis in rariores familias, qui in plenioribus excrescunt. at si quando in totum plus iusto abundaverit; aliarum urbium suarum infrequentiam sarciunt. quod si forte per totam insulam plus aequo moles intumuerit, tum ex qualibet urbe descriptis civibus in continente proximo ubicumque indigenis agri multum superest, et cultu vacat; coloniam suis ipsorum legibus propagant, ascitis una terrae indigenis si convivere secum velint. cum volentibus coniuncti in idem vitae institutum; eosdemque mores, facile coalescunt, idque utriusque populi bono. efficiunt enim suis institutis, ut ea terra, utrisque abunda sit; quae alteris ante parca ac maligna videbatur. renuentes ipsorum legibus vivere, propellunt his finibus quos sibi ipsi describunt. adversus repugnantes, bello confligunt. nam eam iustissimam belli causam ducunt, cum populus quispiam eius soli quo ipse non utitur, sed velut inane ac vacuum possidet, aliis tamen qui ex naturae praescripto inde nutriri debeant, usum ac possessionem interdicat. si quando ullas ex suis urbibus aliquis casus, eousque imminuerit, ut ex aliis insulae partibus servato suo cuiusque urbis modo, resarciri non possint - quod bis dumtaxat ab omni aevo pestis grassante saevitia fertur contigisse - remigrantibus e colonia civibus replentur. perire enim colonias potius patiuntur, quam ullam ex insulanis urbibus imminui.

Sed ad convictum civium revertor. antiquissimus - ut dixi - praeest familae. ministri sunt uxores maritis, et liberi parentibus, atque in summa minores natu maioribus. civitas omnis in quattuor aequales partes dividitur. in medio cuiusque partis forum est omnium rerum. eo in certas domos opera cuiusque familiae convehuntur, atque in horrea singulae seorsum species distributae sunt. ab iis quilibet paterfamilias quibus ipse suique opus habent, petit, ac sine pecunia, sine omni prorsus hostimento quicquid petierit, aufert. quare enim negetur quicquam! cum et omnium rerum abunde satis sit nec timor ullus subsit, ne quisquam plusquam sit opus, flagitare velit! nam cur supervacua petiturus putetur is, qui certum habeat, nihil sibi umquam defuturum! nempe avidum ac rapacem, aut timor carendi facit, in omni animantum genere, aut in homine sola reddit superbia, quae gloriae sibi ducit, superflua rerum ostentatione ceteros antecellere, quod vitii genus in Utopiensium institutis nullum omnino locum habet.

Adiuncta sunt foris - quae commemoravi - fora cibaria, in quae non olera modo, arborumque fructus et panes comportantur, sed pisces praeterea quadrupedumque et avium quicquid esculentum est, extra urbem locis appositis ubi fluento tabum ac sordes eluantur. hinc deportant pecudes occisas depuratasque manibus famulorum - nam neque suos cives patiuntur assuescere laniatu animalium, cuius usu, clementiam humanissimum naturae nostrae affectum paulatim deperire putant, neque sordidum quicquam atque immundum, cuius putredine corruptus aer morbum posset invehere - perferri in urbem sinunt.

Habet praeterea quilibet vicus, aulas quasdam capaces, aequali ab sese invicem intervallo distantes, nomine quamque suo cognitas. has colunt Syphogranti, quarum unicuique triginta familiae videlicet ab utroque latere quindecim sunt adscriptae, cibum ibi sumpturae. obsonatores cuiusque aulae, certa hora conveniunt in forum, ac relato suorum numero, cibum petunt.

Sed prima ratio aegrotorum habetur, qui in publicis hospitiis curantur. nam quattuor habent in ambitu civitatis hospitia, paulo extra muros tam capacia ut totidem oppidulis aequari possint, tum ut neque aegrotorum numerus quamlibet magnus anguste collocaretur, et per hoc incommode, tum quo ii qui tali morbo tenerentur, cuius contagio solet ab alio ad alium serpere, longius ab aliorum coetu semoveri possint. haec hospitia ita sunt instructa, atque omnibus rebus quae ad salutem conferant referta, tum tam tenera ac sedula cura adhibetur, tam assidua medicorum peritissimorum praesentia, ut cum illuc nemo mittatur invitus, nemo tamen fere in tota urbe sit, qui adversa valetudine laborans, non ibi decumbere quam domi suae praeferat.

Cum aegrotorum obsonator cibos ex medicorum praescripto receperit, deinceps optima quaeque inter aulas aequabiliter pro suo cuiusque numero distribuuntur, nisi quod principis, pontificis, et Tranibororum respectus habetur, ac legatorum etiam, et exterorum omnium - si qui sunt, qui pauci ac raro sunt - sed iis quoque cum adsunt, domicilia certa atque instructa parantur.

Ad has aulas prandii, cenaeque statis horis tota syphograntia convenit, aeneae tubae clangore commonefacta, nisi qui aut in hospitiis, aut domi decumbunt. quamquam nemo prohibetur, postquam aulis est satis factum e foro domum cibum petere. sciunt enim neminem id temere facere, nam et si domi prandere nulli vetitum sit, nemo tamen hoc libenter facit, cum neque honestum habeatur, et stultum sit deterioris parandi prandii sumere laborem, cum lautum atque opiparum praesto apud aulam, tam propinquam sit.

In hac aula ministeria omnia in quibus paulo plus sordis, aut laboris est, obeunt servi. ceterum coquendi, parandique cibi officium, et totius denique instruendi convivii solae mulieres exercent, cuiusque videlicet familiae per vices.

Tribus, pluribusve mensis pro numero convivarum discumbitur. viri ad parietem, feminae exterius collocantur, ut si quid his subiti oboriatur mali, quod uterum gerentibus interdum solet accidere, imperturbatis ordinibus exurgant, atque inde ad nutrices abeant. sedent illae quidem seorsum cum lactentibus in cenaculo quodam ad id destinato, numquam sine foco atque aqua munda, nec absque cunis interim, ut et reclinare liceat infantulos, et ad ignem cum velint exemptos fasciis libertate ac ludo reficere. suae quaeque soboli nutrix est, nisi aut mors, aut morbus impediat. id cum accidit, uxores Syphograntorum propere nutricem quaerunt, nec id difficile est. nam quae id praestare possunt, nulli officio sese offerunt libentius, quoniam et omnes eam misericordiam laude prosequuntur, et qui educatur, nutricem parentis agnoscit loco.

In antro nutricum, considunt pueri omnes, qui primum lustrum non explevere. ceteri impuberes, quo in numero ducunt quicumque sexus alterius utrius intra nubiles annos sunt, aut ministrant discumbentibus, aut qui per aetatem nondum valent, adstant tamen, atque id summo cum silentio. utrique quod a sedentibus porrigitur, eo vescuntur, nec aliud discretum prandendi tempus habent.

In medio primae mensae, qui summus locus est, et cui - nam ea mensa suprema in parte cenaculi transversa est - totus conventus conspicitur, Syphograntus cum uxore considet. his adiunguntur duo ex natu maximis. sedent enim per omnes mensas quaterni. at si templum in ea Syphograntia situm est, sacerdos, eiusque uxor ita cum Syphogranto sedent ut praesideant. ab utraque parte collocantur iuniores, post senes rursus, atque hoc pacto per totam domum, et aequales inter se iunguntur, et dissimilibus tamen immiscentur, quod ideo ferunt institutum, ut senum gravitas ac reverentia - cum nihil ita in mensa fieri, dicive potest, ut eos ab omni parte vicinos effugiat - iuniores ab improba verborum, gestuumque licentia cohibeat.

Ciborum fercula non a primo loco deinceps apponuntur, sed senioribus primum omnibus - quorum insignes loci sunt - optimus quisque cibus infertur. deinde reliquis aequaliter ministratur. at senes lautitias suas - quarum non tanta erat copia, ut posset totam per domum affatim distribui - pro suo arbitratu circumsedentibus impartiuntur. sic et maioribus natu suus servatur honos, et commodi tantumdem tamen, ad omneis pervenit.

Omne prandium, cenamque ab aliqua lectione auspicantur, quae ad mores faciat, sed brevi tamen ne fastidio sit. ab hac seniores, honestos sermones, sed neque tristes, nec infacetos ingerunt. at nec longis logis totum occupant prandium, quin audiunt libenter iuvenes quoque atque adeo de industria provocant, quo et indolis cuiusque et ingenii per convivii libertatem prodentis sese, capiant experimentum.

Prandia breviuscula sunt, cenae largiores, quod labor illa, has somnus et nocturna quies excipit, quam illi ad salubrem concoctionem magis efficacem putant. nulla cena sine musica transigitur. nec ullis caret secunda mensa bellariis. odores incendunt, et unguenta spargunt. nihilque non faciunt, quod exhilarare convivas possit. sunt enim hanc in partem aliquanto procliviores, ut nullum voluptatis genus - ex quo nihil sequatur incommodi - censeant interdictum.

Hoc pacto igitur in urbe convivunt, at ruri, qui longius ab sese dissiti sunt, omnes domi quisque suae comedunt. nulli enim familiae quicquam ad victum deest, quippe a quibus id totum venit, quo vescantur urbici.

6 - De peregrinatione Utopiensium

At si quos aut amicorum alia in urbe commorantium, aut ipsius etiam videndi loci desiderium coeperit, a Syphograntis ac Traniboris suis veniam facile impetrant, nisi si quis usus impediat. mittitur ergo simul, numerus aliquis cum epistola principis, quae et datam peregrinandi copiam testatur, et reditus diem praescribit. vehiculum datur cum servo publico, qui agat boves et curet. ceterum nisi mulieres in coetu habeant, vehiculum velut onus et impedimentum, remittitur. toto itinere cum nihil secum efferant, nihil defit tamen, ubique enim domi sunt. si quo in loco diutius uno die commorentur, suam ibi quisque artem exercet, atque ab artis eiusdem opificibus, humanissime tractantur. si semet authore quisquam extra suos fines vagetur, deprehensus sine principis diplomate, contumeliose habitus, pro fugitivo reducitur, castigatus acriter. idem ausus denuo, servitute plectitur.

Quod si quem libido incessat per suae civitatis agros palandi, venia patris et consentiente coniuge, non prohibetur. sed in quodcumque rus pervenerit, nullus ante cibus datur, quam ante meridianum operis pensum, - aut quantum ante cenam ibi laborari solet - absolverit. hac lege quovis intra suae urbis fines ire licet. erit enim non minus utilis urbi, quam si in urbe esset.

Iam videtis quam nulla sit usquam otiandi licentia, nullus inertiae praetextus, nulla taberna vinaria, nulla cervisiaria, nusquam lupanar, nulla corruptelae occasio, nullae latebrae, conciliabulum nullum, sed omnium praesentes oculi necessitatem aut consueti laboris, aut otii non inhonesti faciunt.

7 - De aequatione ubertatis

Quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea cum aequabiliter ad omnes perveniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.

In senatu Amaurotico - quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant - ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior proventus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil vicissim ab his recipientes quibus donant. sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. ita tota insula velut una familia 7 - De aequatione ubertatis

Quem populi morem necesse est omnium rerum copiam sequi. atque ea cum aequabiliter ad omnes perveniat, fit nimirum, ut inops esse nemo aut mendicus possit.

In senatu Amaurotico - quem uti dixi terni quotannis omni ex urbe frequentant - ubi primum constiterit; quae res quoque loco abundet, rursum cuius alicubi malignior proventus fuerit, alterius inopiam, alterius protinus ubertas explet, atque id gratuito faciunt, nihil vicissim ab his recipientes quibus donant. sed quae de suis rebus unicuipiam urbi dederint, nihil ab ea repetentes, ab alia cui nihil impenderunt, quibus egent accipiunt. ita tota insula velut una familia est.

At postquam satis provisum ipsis est, - quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis eventum prospexerint - tum ex his quae supersunt magnam vim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, vellerum, cerae, sevi, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam pretio mediocri venditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, - nam id fere nihil est praeter ferrum - sed argenti atque auri praeterea, magnam vim in patriam reportant. cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem vendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non privatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur. civitas ubi solutionis dies advenerit, a privatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur. illi maximam partem numquam repetunt. nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aecum censent. ceterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut cum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi servant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos - quos libentius quam suos cives obiiciunt discrimini - immodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et vel proditione, vel infestis etiam signis inter se committi. hanc ob causam inaestimabilem thesaurum servant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius vereor, quo magis mihi sum conscius, nisi vidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, cum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.

Nempe cum pecunia non utantur ipsi, sed in eum servent eventum, qui ut potest usu venire, ita fieri potest ut numquam incidat. interim aurum, argentumque - unde ea fit - sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non videt quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua vivere mortales queant, cum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia pretium raritati fecisset. quin contra, velut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil profutura semoverit.

Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem venire posset - ut est vulgi stulta solertia - ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, vident nimirum fore, ut aegre patiantur avelli quae semel in delitiis habere coepissent.

His rebus uti occurrant, excogitavere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris - apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur - longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. nam cum in fictilibus e terra vitroque elegantissimis quidem illis, sed vilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in privatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque vasa conficiunt. ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent servos; iisdem ex metallis operantur. postremo quoscumque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro vincitur. ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac viscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis videretur.

Margaritas praeterea legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. his ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accrevit aetatis, cum animadvertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, cum grandescunt nuces, bullas, et pupas abiiciunt.

Itaque haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta, quam diversas itidem animorum affectiones pariant, numquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit. venerunt hi Amaurotum - dum ego aderam - et quoniam magnis de rebus tractatum veniebant, adventum eorum terni illi cives, ex qualibet urbe praevenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso vestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo venire consueverant. at Anemolii, quod longius aberant, ac minus cum illis commercii habuerant, cum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreverunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes vestitu versicolori, plerique serico, legati ipsi - nam domi nobiles erant - amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut servorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. itaque operae pretium erat videre, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium vestitu - nam in plateis sese populus effuderat - contulere. contraque non minus erat voluptatis considerare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putaverant. nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inviserant, totus ille splendor apparatus pudendus videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro servis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. quin pueros quoque vidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere. en mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset puerulus! at parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum. alii catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile servus infringere, tam laxas rursus, uti cum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quovis aufugere.

Verum legati postquam ibi unum, atque alterum diem versati tantam auri vim in tanta vilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam vidissent, ad haec in unius fugitivi servi catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt. maxime vero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum videatur, siquidem hanc ipsam - quantumvis tenui filo sit - ovis olim gestavit, nec aliud tamen interim, quam ovis fuit. mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos viros in servitute habeat, ob id dumtaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha - quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet - ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, velut appendix additamentumque numismatum. ceterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui divitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod divites sunt, honores tantum non divinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque avaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, viventibus illis ne unum quidem nummulum umquam ad se venturum. est.

At postquam satis provisum ipsis est, - quod non antea factum censent, quam in biennium propter anni sequentis eventum prospexerint - tum ex his quae supersunt magnam vim frumenti, mellis, lanae, lini, ligni, cocci, et conchyliorum, vellerum, cerae, sevi, corii, ad haec animalium quoque in alias regiones exportant. quarum rerum omnium, septimam partem inopibus eius regionis dono dant, reliquam pretio mediocri venditant, quo ex commercio, non eas modo merces, quibus domi egent, - nam id fere nihil est praeter ferrum - sed argenti atque auri praeterea, magnam vim in patriam reportant. cuius rei diutina consuetudine supra quam credi possit, ubique iam earum rerum copia abundant. itaque nunc parum pensi habent, praesente ne pecunia, an in diem vendant, multoque maximam partem habeant in nominibus, in quibus tamen faciendis non privatorum umquam, sed confectis ex more instrumentis, publicam urbis fidem sequuntur. civitas ubi solutionis dies advenerit, a privatis debitoribus exigit creditum, atque in aerarium redigit, eiusque pecuniae quoad ab Utopiensibus repetatur, usura fruitur. illi maximam partem numquam repetunt. nam quae res apud se nullum habet usum, eam ab his auferre, quibus usui est, haud aecum censent. ceterum si res ita poscat, ut eius aliquam partem alii populo mutuam daturi sint, tum demum poscunt, aut cum bellum gerendum est, quam in rem unam totum illum thesaurum quem habent domi servant, uti aut extremis in periculis, aut in subitis praesidio sit. potissimum quo milites externos - quos libentius quam suos cives obiiciunt discrimini - immodico stipendio conducant, gnari multitudine pecuniae hostes ipsos plerumque mercabiles, et vel proditione, vel infestis etiam signis inter se committi. hanc ob causam inaestimabilem thesaurum servant, at non ut thesaurum tamen, sed ita habent, quomodo me narrare profecto deterret pudor, metuentem ne fidem oratio non sit habitura, quod eo iustius vereor, quo magis mihi sum conscius, nisi vidissem praesens, quam aegre potuissem ipse perduci, ut alteri idem recensenti crederem. necesse est enim fere quam quicque est ab eorum qui audiunt moribus alienum, tam idem procul illis abesse a fide. quamquam prudens rerum aestimator minus fortasse mirabitur, cum reliqua eorum instituta, tam longe ab nostris differant; si argenti quoque atque auri usus ad ipsorum potius, quam ad nostri moris rationem accommodetur.

Nempe cum pecunia non utantur ipsi, sed in eum servent eventum, qui ut potest usu venire, ita fieri potest ut numquam incidat. interim aurum, argentumque - unde ea fit - sic apud se habent, ut ab nullo pluris aestimetur, quam rerum ipsarum natura meretur, qua quis non videt quam longe infra ferrum sunt! ut sine quo non hercule magis quam absque igni atque aqua vivere mortales queant, cum interim auro, argentoque nullum usum, quo non facile careamus, natura tribuerit, nisi hominum stultitia pretium raritati fecisset. quin contra, velut parens indulgentissima optima quaeque in propatulo posuerit, ut aerem, aquam, ac tellurem ipsam, longissime vero vana ac nihil profutura semoverit.

Ergo haec metalla si apud eos in turrim aliquam abstruderentur. princeps ac senatus in suspicionem venire posset - ut est vulgi stulta solertia - ne deluso per technam populo, ipsi aliquo inde commodo fruerentur. porro si phyalas inde aliaque id genus opera fabre excusa conficerent, si quando incidisset occasio, ut conflanda sint rursus, atque in militum eroganda stipendium, vident nimirum fore, ut aegre patiantur avelli quae semel in delitiis habere coepissent.

His rebus uti occurrant, excogitavere quandam rationem, ut reliquis ipsorum institutis consentaneam, ita ab nostris - apud quos aurum tanti fit, ac tam diligenter conditur - longissime abhorrentem, eoque nisi peritis non credibilem. nam cum in fictilibus e terra vitroque elegantissimis quidem illis, sed vilibus tamen edant bibantque. ex auro, atque argento non in communibus aulis modo, sed in privatis etiam domibus, matellas passim, ac sordidissima quaeque vasa conficiunt. ad haec catenas et crassas compedes, quibus cohercent servos; iisdem ex metallis operantur. postremo quoscumque aliquod crimen infames facit, ab horum auribus anuli dependent aurei, digitos aurum cingit, aurea torques ambit collum, et caput denique auro vincitur. ita omnibus curant modis, uti apud se aurum argentumque in ignominia sint, atque hoc pacto fit, ut haec metalla, quae ceterae gentes non minus fere dolenter ac viscera sua distrahi patiuntur, apud Utopienses, si semel omnia res postularet efferri, nemo sibi iacturam unius fecisse assis videretur.

Margaritas praeterea legunt in litoribus, quin in rupibus quibusdam adamantes ac pyropos quoque; neque tamen quaerunt, sed oblatos casu, perpoliunt. his ornant infantulos, qui ut primis pueritiae annis, talibus ornamentis gloriantur, ac superbiunt; sic ubi plusculum accrevit aetatis, cum animadvertunt eiusmodi nugis non nisi pueros uti, nullo parentum monitu, sed suomet ipsorum pudore deponunt. non aliter ac nostri pueri, cum grandescunt nuces, bullas, et pupas abiiciunt.

Itaque haec tam diversa ab reliquis gentibus instituta, quam diversas itidem animorum affectiones pariant, numquam aeque mihi atque in Anemoliorum legatis inclaruit. venerunt hi Amaurotum - dum ego aderam - et quoniam magnis de rebus tractatum veniebant, adventum eorum terni illi cives, ex qualibet urbe praevenerant, sed omnes finitimarum gentium legati, qui eo ante appulerant, quibus Utopiensium perspecti mores erant, apud quos sumptuoso vestitui nihil honoris haberi intelligebant, sericum contemptui esse, aurum etiam infame sciebant, cultu quam poterant modestissimo venire consueverant. at Anemolii, quod longius aberant, ac minus cum illis commercii habuerant, cum accepissent, eodem omnes, eoque rudi corporis cultu esse, persuasi non habere eos, quo non utebantur, ipsi etiam superbi magis, quam sapientes, decreverunt apparatus elegantia, deos quosdam repraesentare, et miserorum oculos Utopiensium, ornatus sui splendore praestringere. itaque ingressi sunt legati tres, cum comitibus centum, omnes vestitu versicolori, plerique serico, legati ipsi - nam domi nobiles erant - amictu aureo, magnis torquibus, et inauribus aureis, ad haec anulis aureis in manibus, monilibus insuper appensis in pileo, quae margaritis ac gemmis affulgebant, omnibus postremo rebus ornati, quae apud Utopienses, aut servorum supplicia, aut infamium dedecora, aut puerorum nugamenta fuere. itaque operae pretium erat videre, quo pacto cristas erexerint, ubi suum ornatum cum Utopiensium vestitu - nam in plateis sese populus effuderat - contulere. contraque non minus erat voluptatis considerare quam longe sua eos spes expectatioque fefellerat, quamquam longe ab ea existimatione aberant, quam se consecuturos putaverant. nempe Utopiensium oculis omnium, exceptis perquam paucis, qui alias gentes aliqua idonea de causa inviserant, totus ille splendor apparatus pudendus videbatur, et infimum quemque pro dominis reverenter salutantes, legatos ipsos ex aurearum usu catenarum pro servis habitos, sine ullo prorsus honore praetermiserunt. quin pueros quoque vidisses, qui gemmas ac margaritas abiecerant, ubi in legatorum pileis affixas conspexerunt, compellare matrem ac latus fodere. en mater, quam magnus nebulo margaritis adhuc et gemmulis utitur, ac si esset puerulus! at parens serio etiam illa, tace inquit fili, est opinor quispiam e morionibus legatorum. alii catenas illas aureas reprehendere, utpote nullius usus, quippe tam graciles, ut eas facile servus infringere, tam laxas rursus, uti cum fuerit libitum possit excutere, et solutus ac liber quovis aufugere.

Verum legati postquam ibi unum, atque alterum diem versati tantam auri vim in tanta vilitate conspexerunt, nec in minore contumelia, quam apud se honore habitam vidissent, ad haec in unius fugitivi servi catenas compedesque plus auri, atque argenti congestum, quam totus ipsorum trium apparatus constiterat, subsidentibus pennis omnem illum cultum, quo sese tam arroganter extulerant, pudefacti, seposuerunt. maxime vero postquam familiarius cum Utopiensibus collocuti, mores eorum atque opiniones didicere, mirantur illi siquidem quemquam esse mortalium quem exiguae gemmulae, aut lapilli dubius oblectet fulgor, cui quidem stellam aliquam, atque ipsum denique solem liceat intueri, aut quemquam tam insanum esse, ut nobilior ipse sibi ob tenuioris lanae filum videatur, siquidem hanc ipsam - quantumvis tenui filo sit - ovis olim gestavit, nec aliud tamen interim, quam ovis fuit. mirantur item aurum suapte natura tam inutile, nunc ubique gentium aestimari tanti, ut homo ipse per quem, atque adeo in cuius usum id pretii obtinuit, minoris multo quam aurum ipsum aestimetur, usque adeo ut plumbeus quispiam, et cui non plus ingenii sit quam stipiti, nec minus etiam improbus quam stultus, multos tamen et sapientes et bonos viros in servitute habeat, ob id dumtaxat, quod ei magnus contigit aureorum numismatum cumulus, quem si qua fortuna, aut aliqua legum stropha - quae nihil minus ac fortuna ipsa summis ima permiscet - ab hero illo ad abiectissimum totius familiae suae nebulonem transtulerit, fit nimirum paulo post, ut in famuli sui famulicium concedat, velut appendix additamentumque numismatum. ceterum multo magis eorum mirantur, ac detestantur insaniam qui divitibus illis, quibus neque debent quicquam, neque sunt obnoxii, nullo alio respectu, quam quod divites sunt, honores tantum non divinos impendunt, idque cum eos tam sordidos atque avaros cognoscunt, ut habeant certo certius ex tanto nummorum cumulo, viventibus illis ne unum quidem nummulum umquam ad se venturum.

8 - De educatione et artibus

Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii videlicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, viri, feminaeque, per totam vitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in litteris collocant.

Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque verborum inops, nec insuavis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere - nisi quod ubique corruptior, alibi aliter - magnam eius orbis plagam pervagatur.

Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi veteres invenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. nam ne ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem vocant, quamquam - ut scitis - plane colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit.

At sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta quoque diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia siderum, ac totam denique illam ex astris divinandi imposturam, ne somniant quidem. imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conveniunt.

In ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conveniat. de virtute disserunt, ac voluptate, sed omnium prima est ac princeps controversia, quanam in re, una pluribusve sitam hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo videntur in factionem voluptatis assertricem, ut qua vel totam, vel potissimam felicitatis humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoque - quae gravis et severa est fereque tristis et rigida - petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.

Ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc vitam, flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. hoc tantum caveret ne minor voluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. nam virtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suavitatem vitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum - quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc vitam totam insuaviter hoc est misere traduxeris - id vero dementissimum ferunt.

Nunc vero non in omni voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui sola adversa factio felicitatem tribuit. nempe virtutem definiunt, secundum naturam vivere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum vero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda levare, te pro tua virili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime - qua virtute nulla est homini magis propria - aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia vitae iucunditati, hoc est voluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut sibimet idem praestet! nam aut mala est vita iucunda, id est, voluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saevum atque inclementem esse.

Vitam ergo iucundam inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem definiunt. at cum natura mortales invitet ad hilarioris vitae mutuum subsidium - quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae communione complectitur - eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.

Servanda igitur censent non inita solum inter privatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam voluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea vero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio caritatis eorum et benevolentiae quibus benefeceris, plus voluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremo - quod facile persuadet animo libenter assentienti religio - brevis et exiguae voluptatis vicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus.

Itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem, felicitatemque respicere.

Voluptatem appellant omnem corporis animive motum statumque, in quo versari natura duce delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima conspiratione confingunt - tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula commutare - ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil contineant suavitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum voluptatibus habeantur; verum etiam inter praecipuas vitae causas numerentur.

In hoc adulterinae voluptatis genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi videntur. qua una in re, bis errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. cur enim si vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem vilius vestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.

At hoc ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! nam quid naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex, aut curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim levabit! in hac fucatae voluptatis imagine, mirum quam suaviter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series dives - neque enim nunc aliud est nobilitas - habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles videntur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.

His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis - ut dixi - capiuntur, ac dii quodammodo sibi videntur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato venditore, et praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, veri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a vero! uterque ex aequo valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.

Quid ii qui superfluas opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione delectentur, num veram percipiunt; an falsa potius voluptate luduntur! aut hi qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec visuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, velut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an salvum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te pervenit, ad has tam ineptas laetitias, aleatores - quorum insaniam auditu, non usu cognovere - venatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt, voluptatis, talos in alveum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suavitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior voluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.

Itaque Utopienses totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios - quam artem per servos obire eos supra diximus - reiecerunt. infimam enim eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, cum venator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi voluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae voluptatis usu defluere.

Haec igitur et quicquid est eiusmodi - sunt enim innumera - quamquam pro voluptatibus mortalium vulgus habeat, illi tamen cum natura nihil insit suave, plane statuunt, cum vera voluptate nihil habere commercii. nam quod vulgo sensum iucunditate perfundunt - quod voluptatis opus videtur - nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum perversa consuetudo in causa est. cuius vitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. non aliter ac mulieres gravidae picem et sevum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine depravatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec voluptatis potest.

Voluptatum quas veras fatentur, species diversas faciunt. siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam veri contemplatio pepererit. ad haec suavis additur bene actae vitae memoria, et spes non dubia futuri boni.

Corporis voluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suavitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuve lenitur. interdum vero voluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent; ceterum quae sensus nostros tamen vi quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se convertat, qualis ex musica nascitur. 8 - De educatione et artibus

Has atque huiusmodi opiniones partim ex educatione conceperunt. in ea educti republica cuius instituta longissime ab his stultitiae generibus absunt, partim ex doctrina et litteris. nam et si haud multi cuiusque urbis sunt, qui ceteris exonerati laboribus soli disciplinae deputantur. ii videlicet in quibus a pueritia egregiam indolem, eximium ingenium, atque animum ad bonas artes propensum deprehendere, tamen omnes pueri litteris imbuuntur, et populi bona pars, viri, feminaeque, per totam vitam, horas illas quas ab operibus liberas diximus, in litteris collocant.

Disciplinas ipsorum lingua perdiscunt. est enim neque verborum inops, nec insuavis auditu, nec ulla fidelior animi interpres est. eadem fere - nisi quod ubique corruptior, alibi aliter - magnam eius orbis plagam pervagatur.

Ex omnibus his philosophis, quorum nomina sunt in hoc noto nobis orbe celebria, ante nostrum adventum ne fama quidem cuiusquam eo pervenerat, et tamen in musica, dialecticaque, ac numerandi et metiendi scientia, eadem fere quae nostri illi veteres invenere. ceterum ut antiquos omnibus prope rebus exaequant, ita nuperorum inventis dialecticorum longe sunt impares. nam ne ullam quidem regulam invenerunt earum, quas de restrictionibus, amplificationibus, ac suppositionibus acutissime excogitatis in parvis logicalibus passim hic ediscunt pueri. porro secundas intentiones tam longe abest ut investigare suffecerint, ut nec hominem ipsum in communi quem vocant, quamquam - ut scitis - plane colosseum et quovis gigante maiorem, tum a nobis praeterea digito demonstratum, nemo tamen eorum videre potuerit.

At sunt in astrorum cursu, et caelestium orbium motu, peritissimi. quin instrumenta quoque diversis figuris solerter excogitarunt, quibus solis ac lunae, et ceterorum item astrorum quae in ipsorum horizonte visuntur, motiones ac situs exactissime comprehensos habent. ceterum amicitias, atque errantium dissidia siderum, ac totam denique illam ex astris divinandi imposturam, ne somniant quidem. imbres, ventos, ac ceteras tempestatum vicissitudines, signis quibusdam longo perspectis usu praesentiunt. sed de causis earum rerum omnium, et de fluxu maris eiusque salsitate, et in summa de caeli mundique origine, ac natura partim eadem quae veteres philosophi nostri disserunt, partim ut illi inter se dissident, ita hi quoque dum novas rerum rationes afferunt, ab omnibus illis dissentiunt, nec inter se tamen usquequaque conveniunt.

In ea philosophiae parte qua de moribus agitur, eadem illis disputantur quae nobis, de bonis animi quaerunt et corporis, et externis, tum utrum boni nomen omnibus his, an solis animi dotibus conveniat. de virtute disserunt, ac voluptate, sed omnium prima est ac princeps controversia, quanam in re, una pluribusve sitam hominis felicitatem putent. at hac in re propensiores aequo videntur in factionem voluptatis assertricem, ut qua vel totam, vel potissimam felicitatis humanae partem definiant. et quo magis mireris ab religione quoque - quae gravis et severa est fereque tristis et rigida - petunt tamen sententiae tam delicatae patrocinium. neque enim de felicitate disceptant umquam, quin principia quaedam ex religione deprompta, tum philosophia quae rationibus utitur coniungant, sine quibus ad verae felicitatis investigationem mancam, atque imbecillam per se rationem putant.

Ea principia sunt huiusmodi: animam esse immortalem, ac dei beneficentia ad felicitatem natam, virtutibus ac bene factis nostris praemia post hanc vitam, flagitiis destinata supplicia. haec tametsi religionis sint, ratione tamen censent ad ea credenda, et concedenda perduci, quibus e medio sublatis, sine ulla cunctatione pronunciant neminem esse tam stupidum, qui non sentiat petendam sibi per fas ac nefas voluptatem. hoc tantum caveret ne minor voluptas obstet maiori, aut eam persequatur quam invicem retaliet dolor. nam virtutem asperam, ac difficilem sequi, ac non abigere modo suavitatem vitae, sed dolorem etiam sponte perpeti, cuius nullum expectes fructum - quis enim potest esse fructus si post mortem nihil assequeris cum hanc vitam totam insuaviter hoc est misere traduxeris - id vero dementissimum ferunt.

Nunc vero non in omni voluptate felicitatem, sed in bona, atque honesta sitam putant. ad eam enim velut ad summum bonum, naturam nostram ab ipsa virtute pertrahi, cui sola adversa factio felicitatem tribuit. nempe virtutem definiunt, secundum naturam vivere ad id siquidem a deo institutos esse nos. eum vero naturae ductum sequi quisquis in appetendis fugiendisque rebus obtemperat rationi. rationem porro, mortales primum omnium in amorem, ac venerationem divinae maiestatis incendere, cui debemus, et quod sumus, et quod compotes esse felicitatis possumus, secundum id commonet, atque excitat nos ut vitam quam licet minime anxiam, ac maxime laetam ducamus ipsi, ceterisque omnibus ad idem obtinendum adiutores nos pro naturae societate praebeamus. neque enim quisquam umquam fuit tam tristis ac rigidus assecla virtutis, et osor voluptatis, qui ita labores, vigilias et squalores indicat tibi, ut non idem aliorum inopiam, atque incommoda levare, te pro tua virili iubeat, et id laudandum humanitatis nomine censeat, hominem homini saluti ac solatio esse, si humanum est maxime - qua virtute nulla est homini magis propria - aliorum mitigare molestiam, et sublata tristitia vitae iucunditati, hoc est voluptati reddere. quid ni natura quemque instiget ut sibimet idem praestet! nam aut mala est vita iucunda, id est, voluptaria, quod si est, non solum neminem ad eam debes adiutare, sed omnibus utpote noxiam ac mortiferam, quantum potes adimere, aut si conciliare aliis eam, ut bonam non licet modo, sed etiam debes, cur non tibi in primis ipsi! cui non minus propitium esse te quam aliis decet. neque enim cum te natura moneat uti in alios bonus sis, eadem te rursus iubet, in temet saevum atque inclementem esse.

Vitam ergo iucundam inquiunt, id est voluptatem tamquam operationum omnium finem, ipsa nobis natura praescribit, ex cuius praescripto vivere, virtutem definiunt. at cum natura mortales invitet ad hilarioris vitae mutuum subsidium - quod certe merito facit. neque enim tam supra generis humani sortem quisquam est, ut solus naturae curae sit, quae universos ex aequo fovet, quos eiusdem formae communione complectitur - eadem te nimirum iubet etiam atque etiam observare, ne sic tuis commodis obsecundes; ut aliorum procures incommoda.

Servanda igitur censent non inita solum inter privatos pacta, sed publicas etiam leges, quas aut bonus princeps iuste promulgavit, aut populus, nec oppressus tyrannide, nec dolo circumscriptus, de partiendis vitae commodis, hoc est materia voluptatis, communi consensu sanxit. iis inoffensis legibus tuum curare commodum, prudentia est; publicum praeterea, pietatis; sed alienam voluptatem praereptum ire, dum consequare tuam; ea vero iniuria est, contra tibi aliquid ipsi demere, quod addas aliis, id demum est humanitatis ac benignitatis officium, quod ipsum numquam tantum aufert commodi, quantum refert. nam et beneficiorum vicissitudine pensatur, et ipsa benefacti conscientia, ac recordatio caritatis eorum et benevolentiae quibus benefeceris, plus voluptatis affert animo, quam fuisset illa corporis qua abstinuisti. postremo - quod facile persuadet animo libenter assentienti religio - brevis et exiguae voluptatis vicem, ingenti ac numquam interituro gaudio rependit deus.

Itaque hoc pacto censent, et excussa sedulo et perpensa re omnes actiones nostras, atque in his virtutes etiam ipsas, voluptatem tandem velut finem, felicitatemque respicere.

Voluptatem appellant omnem corporis animive motum statumque, in quo versari natura duce delectet. appetitionem naturae, non temere addunt. nam ut quicquid natura iucundum est, ad quod neque per iniuriam tenditur, nec iucundius aliud amittitur, nec labor succedit, non sensus modo, sed recta quoque ratio persequitur, ita quae praeter naturam dulcia sibi mortales vanissima conspiratione confingunt - tamquam in ipsis esset perinde res ac vocabula commutare - ea omnia statuunt adeo nihil ad felicitatem facere, ut plurimum officiant etiam, vel eo quod quibus semel insederunt, ne veris ac genuinis oblectamentis usquam vacet locus, totum prorsus animum falsa voluptatis opinione praeoccupant. sunt enim perquam multa, quae cum suapte natura nihil contineant suavitatis, immo bona pars amaritudinis etiam plurimum, perversa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum voluptatibus habeantur; verum etiam inter praecipuas vitae causas numerentur.

In hoc adulterinae voluptatis genere, eos collocant, quos ante memoravi, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi videntur. qua una in re, bis errant. neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se. cur enim si vestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tamquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, et sibimet quoque pretii credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem vilius vestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, velut suo iure exigunt, et praetermissi negligentius indignantur.

At hoc ipsum quoque, vanis et nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! nam quid naturalis et verae voluptatis affert nudatus alterius vertex, aut curvati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim levabit! in hac fucatae voluptatis imagine, mirum quam suaviter insaniunt ii qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series dives - neque enim nunc aliud est nobilitas - habita sit, praesertim in praediis, nec pilo quidem minus sibi nobiles videntur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum ipsi obligurierint.

His adnumerant eos qui gemmis ac lapillis - ut dixi - capiuntur, ac dii quodammodo sibi videntur facti, si quando eximium aliquem consequantur, eius praesertim generis, quod sua tempestate, maximo apud suos aestimetur; neque enim apud omnes, neque omni tempore, eadem genera sunt in pretio; sed nec nisi exemptum auro ac nudum comparant. immo ne sic quidem, nisi adiurato venditore, et praestanti cautionem, veram gemmam ac lapidem verum esse, tam solliciti sunt; ne oculis eorum, veri loco adulterinus imponat. at spectaturo tibi, cur minus praebeat oblectamenti factitius, quem tuus oculus non discernit a vero! uterque ex aequo valere debet, tibi, non minus hercle quam caeco.

Quid ii qui superfluas opes adservant, ut nullo acervi usu, sed sola contemplatione delectentur, num veram percipiunt; an falsa potius voluptate luduntur! aut hi qui diverso vitio, aurum quo numquam sint usuri, fortasse nec visuri amplius, abscondunt, et solliciti ne perdant, perdunt. quid enim aliud est, usibus demptum tuis et omnium fortasse mortalium, telluri reddere! et tu tamen abstruso thesauro, velut animi iam securus laetitia gestis. quem si quis furto sustulerit, cuius tu ignarus furti, decem post annis obieris, toto illo decennio, quo subtractae pecuniae superfuisti, quid tua retulit, surreptum an salvum fuisse! utroque certe modo tantumdem usus ad te pervenit, ad has tam ineptas laetitias, aleatores - quorum insaniam auditu, non usu cognovere - venatores praeterea, atque aucupes, adiungunt. nam quid habet, inquiunt, voluptatis, talos in alveum proiicere, quod toties fecisti, ut si quid voluptatis inesset, oriri tamen potuisset ex frequenti usu satietas! aut quae suavitas esse potest, ac non fastidium potius in audiendo latratu, atque ululatu canum! aut qui maior voluptatis sensus est, cum leporem canis insequitur, quam cum canis canem! nempe idem utrobique agitur, accurritur enim, si te cursus oblectet. at si te caedis spes, laniatus expectatio sub oculis peragendi retinet, misericordiam potius movere debet, spectare, lepusculum a cane, imbecillum a validiore, fugacem ac timidum a feroce, innoxium denique a crudeli discerptum.

Itaque Utopienses totum hoc venandi exercitium, ut rem liberis indignam, in lanios - quam artem per servos obire eos supra diximus - reiecerunt. infimam enim eius partem esse venationem statuunt, reliquas eius partes et utiliores et honestiores ut quae et multo magis conferant, et animalia necessitatis dumtaxat gratia perimant, cum venator ab miseri animalculi caede ac laniatu, nihil nisi voluptatem petat, quam spectandae necis libidinem in ipsis etiam bestiis, aut ab animi crudelis affectu censent exoriri, aut in crudelitatem denique, assiduo tam efferae voluptatis usu defluere.

Haec igitur et quicquid est eiusmodi - sunt enim innumera - quamquam pro voluptatibus mortalium vulgus habeat, illi tamen cum natura nihil insit suave, plane statuunt, cum vera voluptate nihil habere commercii. nam quod vulgo sensum iucunditate perfundunt - quod voluptatis opus videtur - nihil de sententia decedunt. non enim ipsius rei natura, sed ipsorum perversa consuetudo in causa est. cuius vitio fit, ut amara pro dulcibus amplectantur. non aliter ac mulieres gravidae picem et sevum, corrupto gustu, melle mellitius arbitrantur. nec cuiusquam tamen aut morbo, aut consuetudine depravatum iudicium, mutare naturam, ut non aliarum rerum, ita nec voluptatis potest.

Voluptatum quas veras fatentur, species diversas faciunt. siquidem alias animo, corpori alias tribuunt. animo dant intellectum, eamque dulcedinem quam veri contemplatio pepererit. ad haec suavis additur bene actae vitae memoria, et spes non dubia futuri boni.

Corporis voluptatem in duas partiuntur formas, quarum prima sit ea, quae sensum perspicua suavitate perfundit, quod alias earum instauratione partium fit, quas insitus nobis calor exhauserit. nam hae cibo potuque redduntur, alias dum egeruntur illa, quorum copia corpus exuberat. haec suggeritur, dum excrementis intestina purgamus, aut opera liberis datur, aut ullius prurigo partis frictu scalptuve lenitur. interdum vero voluptas oritur, nec redditura quicquam quod membra nostra desiderent, nec ademptura quo laborent; ceterum quae sensus nostros tamen vi quadam occulta, sed illustri motu titillet afficiatque, et in se convertat, qualis ex musica nascitur.

Alteram corporeae voluptatis formam, eam volunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita voluptate moveatur. quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt voluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et velut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae vel sola placidam et optabilem vitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam voluptati locus. nam dolore prorsus vacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non voluptatem vocant. iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatem - nam haec quoque quaestio gnaviter apud eos agitata est - ideo non habendam pro voluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. verum contra nunc in hoc prope universi conspirant, sanitatem vel in primis voluptati esse. etenim cum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui voluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni vicissim insit sanitatis tranquillitati voluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. tantumdem enim utroque modo effici. quippe si sanitas, aut voluptas ipsa sit, aut necessario voluptatem pariat, velut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his voluptas abesse non possit. praeterea dum vescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, adversus esuriem - cibo commilitone - depugnat, in qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad solitum vigorem suggerit illam, qua sic reficimur, voluptatem. sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta victoriam! sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiverat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! nam quod non sentiri sanitas dicta est, id vero perquam procul a vero putant. quis enim vigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine voluptas est!

Amplectuntur ergo in primis animi voluptates, - eas enim primas omnium principesque ducunt - quarum potissimam partem censent ab exercitio virtutum bonaeque vitae conscientia proficisci. earum voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. nam edendi, bibendique suavitatem, et quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus adversae valitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque voluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea vita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non videt! infimae profecto omnium hae voluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt, nisi contrariis coniunctae doloribus, nempe cum edendi voluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege. nam ut vehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et ante voluptatem nascitur, et nisi voluptate una commoriente, non extinguitur.

Huiusmodi ergo voluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suavitate pelliceat. quanto enim in tedio vivendum erat, si ut ceterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita ii quoque cotidiani famis ac sitis morbi, venenis ac pharmacis amaris essent abigendi!

At formam, vires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fovent. quin eas quoque voluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini voluit - neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commovetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit - et has inquam ut iucunda quaedam vitae condimenta persequuntur. in omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando voluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. at certe formae decus contemnere; vires deterere, agilitatem in pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere; et cetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamve ardentius procurat, cuius laboris vice maiorem a deo voluptatem expectet; alioquin ob inanem virtutis umbram nullius bono, semet affligere; vel quo adversa ferre minus moleste possit; numquam fortasse ventura. hoc vero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et erga naturam ingratissimi; cui tamquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficiis renunciat.

Haec est eorum de virtute ac voluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam investigari credunt humana ratione veriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus. ceterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam.

Corpore sunt agili vegetoque; virium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; et cum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; adversus aerem ita sese temperantia victus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque proventus uberior; aut hominum vivaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. itaque non ea modo quae vulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuvent; sed populi manibus alibi radicitus evulsam silvam, alibi consitam videas; qua in re habita est non ubertatis; sed vecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluviis, aut urbibus ipsis viciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur.

Gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum - cum est usus - satis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata.

Qui cum a nobis accepissent de litteris et disciplina Graecorum - nam in Latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod videbantur magnopere probaturi - mirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem videremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. at ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. siquidem litterarum formas, tam facile imitari, verba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, verum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; e numero scholasticorum, selectissimis ingeniis, et matura aetate fuerunt. itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos authores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.

Eas litteras ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae. suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum cetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis vestigia servet in urbium ac magistratuum vocabulis. habent ex me, - nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto navigaturus in navem conieci quod mecum plane decreveram numquam potius redire quam cito - Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. in librum enim dum navigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciviens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde evulsas laceravit. ex iis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non advexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani quoque facetiis ac lepore capiuntur. ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus advexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in pretio habent; siquidem et si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, vel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, videntur sibi non solum admirabilem inde voluptatem percipere; sed apud authorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem ceterorum more artificum arbitrantur; mundi huius visendam machinam homini - quem solum tantae rei capacem fecit - exposuisse spectandam; eoque cariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui velut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.

Utopiensium itaque exercitata litteris ingenia mire valent ad inventiones artium, quae faciant aliquid ad commodae vitae compendia. sed duas tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. nam cum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo litteras, et de chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus - neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret - ipsi statim acutissime coniecerunt rem; et cum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras imprimere tentarunt; quae cum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. at nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id vero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum milia propagavere.

Quisquis eo spectandi gratia venerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet - quo nomine gratus fuit noster appulsus - pronis animis excipitur. quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumve! tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.

Alteram corporeae voluptatis formam, eam volunt esse, quae in quieto, atque aequabili corporis statu consistat, id est nimirum sua cuiusque nullo interpellata malo sanitas. haec siquidem, si nihil eam doloris oppugnet, per se ipsa delectat, etiam si nulla extrinsecus adhibita voluptate moveatur. quamquam enim sese minus effert, minusque offert sensui, quam tumida illa edendi bibendique libido, nihilo tamen secius multi eam statuunt voluptatum maximam, omnes fere Utopienses magnam et velut fundamentum omnium ac basim fatentur, ut quae vel sola placidam et optabilem vitae conditionem reddat, et qua sublata, nullus usquam reliquus sit cuiquam voluptati locus. nam dolore prorsus vacare, nisi adsit sanitas, stuporem certe non voluptatem vocant. iamdudum explosum est apud eos decretum illorum, qui stabilem et tranquillam sanitatem - nam haec quoque quaestio gnaviter apud eos agitata est - ideo non habendam pro voluptate censebant, quod praesentem non posse dicerent, nisi motu quopiam extrario sentiri. verum contra nunc in hoc prope universi conspirant, sanitatem vel in primis voluptati esse. etenim cum in morbo, inquiunt, dolor sit, qui voluptati implacabilis hostis est, non aliter, ac sanitati morbus, quid ni vicissim insit sanitatis tranquillitati voluptas! nihil enim ad hanc rem referre putant, seu morbus dolor esse, seu morbo dolor inesse dicatur. tantumdem enim utroque modo effici. quippe si sanitas, aut voluptas ipsa sit, aut necessario voluptatem pariat, velut calor igni gignitur, nimirum utrobique efficitur, ut quibus immota sanitas adest his voluptas abesse non possit. praeterea dum vescimur, inquiunt, quid aliud quam sanitas quae labefactari coeperat, adversus esuriem - cibo commilitone - depugnat, in qua dum paulatim invalescit, ille ipse profectus ad solitum vigorem suggerit illam, qua sic reficimur, voluptatem. sanitas ergo quae in conflictu laetatur, eadem non gaudebit adepta victoriam! sed pristinum robur, quod solum toto conflictu petiverat, tandem feliciter assecuta, protinus obstupescet! nec bona sua cognoscet atque amplexabitur! nam quod non sentiri sanitas dicta est, id vero perquam procul a vero putant. quis enim vigilans, inquiunt, sanum esse se non sentit, nisi qui non est! quemne tantus, aut stupor, aut lethargus adstringit, ut sanitatem non iucundam sibi fateatur ac delectabilem! at delectatio quid aliud quam alio nomine voluptas est!

Amplectuntur ergo in primis animi voluptates, - eas enim primas omnium principesque ducunt - quarum potissimam partem censent ab exercitio virtutum bonaeque vitae conscientia proficisci. earum voluptatum quas corpus suggerit, palmam sanitati deferunt. nam edendi, bibendique suavitatem, et quicquid eandem oblectamenti rationem habet, appetenda quidem, sed non nisi sanitatis gratia statuunt. neque enim per se iucunda esse talia, sed quatenus adversae valitudini clanculum surrepenti resistunt. ideoque sapienti, sicuti magis deprecandos morbos, quam optandam medicinam, et dolores profligandos potius, quam adsciscenda solatia, ita hoc quoque voluptatis genere non egere quam deliniri praestiterit, quo voluptatis genere si quisquam se beatum putet, is necesse est fateatur, se tum demum fore felicissimum, si ea vita contigerit, quae in perpetua fame, siti, pruritu, esu, potatione, scalptu, frictuque, traducatur; quae quam non foeda solum, sed misera etiam sit, quis non videt! infimae profecto omnium hae voluptates sunt, ut minime sincerae, neque enim umquam subeunt, nisi contrariis coniunctae doloribus, nempe cum edendi voluptate copulatur esuries, idque non satis aequa lege. nam ut vehementior, ita longior quoque dolor est. quippe et ante voluptatem nascitur, et nisi voluptate una commoriente, non extinguitur.

Huiusmodi ergo voluptates, nisi quatenus expetit necessitas, haud magni habendas putant. gaudent tamen etiam his, gratique agnoscunt naturae parentis indulgentiam, quae foetus suos ad id quod necessitatis causa tam assidue faciundum erat, etiam blandissima suavitate pelliceat. quanto enim in tedio vivendum erat, si ut ceterae aegritudines quae nos infestant rarius, ita ii quoque cotidiani famis ac sitis morbi, venenis ac pharmacis amaris essent abigendi!

At formam, vires, agilitatem, haec ut propria, iucundaque naturae dona libenter fovent. quin eas quoque voluptates, quae per aures, oculos, ac nares admittuntur, quas natura proprias ac peculiares esse homini voluit - neque enim aliud animantium genus, aut mundi formam pulchritudinemque suspicit, aut odorum; nisi ad cibi discrimen, ulla commovetur gratia; neque consonas inter se discordesque sonorum distantias internoscit - et has inquam ut iucunda quaedam vitae condimenta persequuntur. in omnibus autem hunc habent modum ne maiorem minor impediat, neu dolorem aliquando voluptas pariat, quod necessario sequi censent, si inhonesta sit. at certe formae decus contemnere; vires deterere, agilitatem in pigritiam vertere, corpus exhaurire ieiuniis, sanitati iniuriam facere; et cetera naturae blandimenta respuere; nisi quis haec sua commoda negligat, dum aliorum publicamve ardentius procurat, cuius laboris vice maiorem a deo voluptatem expectet; alioquin ob inanem virtutis umbram nullius bono, semet affligere; vel quo adversa ferre minus moleste possit; numquam fortasse ventura. hoc vero putant esse dementissimum, animique et in se crudelis; et erga naturam ingratissimi; cui tamquam debere quicquam dedignetur; omnibus eius beneficiis renunciat.

Haec est eorum de virtute ac voluptate sententia; qua nisi sanctius aliquid inspiret homini; caelitus immissa religio; nullam investigari credunt humana ratione veriorem; qua in re rectene an secus sentiant, excutere nos, neque tempus patitur, neque necesse est. quippe qui narranda eorum instituta, non etiam tuenda suscepimus. ceterum hoc mihi certe persuadeo, utut sese habeant haec decreta; nusquam neque praestantiorem populum, neque feliciorem esse rempublicam.

Corpore sunt agili vegetoque; virium amplius quam statura promittat nec ea tamen improcera; et cum neque solo sint usquequaque fertili; nec admodum salubri caelo; adversus aerem ita sese temperantia victus muniunt; terrae sic medentur industria; ut nusquam gentium sit frugis, pecorisque proventus uberior; aut hominum vivaciora corpora; paucioribusque morbis obnoxia. itaque non ea modo quae vulgo faciunt agricolae; diligenter ibi administrata conspicias; ut terram natura maligniorem, arte atque opera iuvent; sed populi manibus alibi radicitus evulsam silvam, alibi consitam videas; qua in re habita est non ubertatis; sed vecturae ratio; ut essent ligna, aut mari, aut fluviis, aut urbibus ipsis viciniora, minore enim cum labore terrestri itinere, fruges quam ligna longius afferuntur.

Gens facilis ac faceta, sollers, otio gaudens, corporis laborum - cum est usus - satis patiens, ceterum alias haudquaquam sane appetens; animi studiis infatigata.

Qui cum a nobis accepissent de litteris et disciplina Graecorum - nam in Latinis praeter historias ac poetas nihil erat quod videbantur magnopere probaturi - mirum quanto studio contenderunt, ut eas liceret ipsis, nostra interpretatione perdiscere. coepimus ergo legere, magis adeo primum ne recusare laborem videremur, quam quod fructum eius aliquem speraremus. at ubi paulum processimus, ipsorum diligentia fecit, ut nostram haud frustra impendendam animo statim praeciperemus. siquidem litterarum formas, tam facile imitari, verba tam expedite pronunciare, tam celeriter mandare memoriae, et tanta cum fide reddere coeperunt, ut nobis miraculi esset loco, nisi quod pleraque pars eorum, qui non sua solum sponte accensi, verum senatus quoque decreto iussi, ista sibi discenda sumpserunt; e numero scholasticorum, selectissimis ingeniis, et matura aetate fuerunt. itaque minus quam triennio nihil erat in lingua, quod requirerent bonos authores, nisi obstet libri menda, inoffense perlegerent.

Eas litteras ut equidem coniicio ob id quoque facilius arripuerunt, quod nonnihil illis essent cognatae. suspicor enim eam gentem a graecis originem duxisse; propterea quod sermo illorum cetera fere Persicus, non nulla graeci sermonis vestigia servet in urbium ac magistratuum vocabulis. habent ex me, - nam librorum sarcinam mediocrem loco mercium quarto navigaturus in navem conieci quod mecum plane decreveram numquam potius redire quam cito - Platonis opera pleraque, Aristotelis plura, Theophrastum item de plantis, sed pluribus, quod doleo, in locis mutilum. in librum enim dum navigabamus negligentius habitum, cercopithecus inciderat; qui lasciviens ac ludibundus, paginas aliquot hinc atque inde evulsas laceravit. ex iis qui scripsere grammaticam, Lascarem habent tantum, Theodorum enim non advexi mecum, nec dictionarium aliquem praeter Hesychium, ac Dioscoridem; Plutarchi libellos habent carissimos, et Luciani quoque facetiis ac lepore capiuntur. ex poetis habent Aristophanem, Homerum, atque Euripidem; tum Sophoclem minusculis Aldi formulis. ex historicis Thucydidem atque Herodotum; necnon quin Herodianum. in re medica quoque sodalis meus Tricius Apinatus advexerat secum parua quaedam Hippocratis opuscula, ac Microtechnen Galeni, quos libros magno in pretio habent; siquidem et si omnium fere gentium, re medica minime egent, nusquam tamen in maiore honore est, vel eo ipso quod eius cognitionem numerant inter pulcherrimas atque utilissimas partes philosophiae; cuius ope philosophiae dum naturae secreta scrutantur, videntur sibi non solum admirabilem inde voluptatem percipere; sed apud authorem quoque eius, atque opificem summam inire gratiam; quem ceterorum more artificum arbitrantur; mundi huius visendam machinam homini - quem solum tantae rei capacem fecit - exposuisse spectandam; eoque cariorem habere; curiosum ac sollicitum inspectorem, operisque sui admiratorem; quam eum qui velut animal expers mentis; tantum ac tam mirabile spectaculum, stupidus immotusque neglexerit.

Utopiensium itaque exercitata litteris ingenia mire valent ad inventiones artium, quae faciant aliquid ad commodae vitae compendia. sed duas tamen debent nobis Chalcographorum et faciendae chartae, nec solis tamen nobis sed sibi quoque bonam eius partem. nam cum ostenderemus eis libris chartaceis impressas ab Aldo litteras, et de chartae faciendae materia, ac litteras imprimendi facultate loqueremur; aliquid magis quam explicaremus - neque enim quisquam erat nostrum qui alterutram calleret - ipsi statim acutissime coniecerunt rem; et cum ante pellibus, corticibus, ac papyro tantum scriberent, iam chartam ilico facere, et litteras imprimere tentarunt; quae cum primo non satis procederent, eadem saepius experiendo, brevi sunt utrumque consecuti, tantumque effecerunt, ut si essent Graecorum exemplaria librorum; codices deesse non possent. at nunc nihil habent amplius, quam a me commemoratum est, id vero quod habent impressis iam libris in multa exemplariorum milia propagavere.

Quisquis eo spectandi gratia venerit, quem insignis aliqua dos ingenii aut longa peregrinatione usum; multarum cognitio terrarum commendet - quo nomine gratus fuit noster appulsus - pronis animis excipitur. quippe libenter audiunt, quid ubique terrarum geratur. ceterum mercandi gratia non admodum frequenter appellitur. quid enim ferrent; nisi aut ferrum, aut quod quisque referre mallet, aurum argentumve! tum quae ex ipsis exportanda sint, ea consultius putant ab se efferri quam ab aliis illinc peti, quo et exteras undique gentes exploratiores habeant, neque maritimarum rerum usum ac peritiam oblitum eant.

9 - De legibus Utopiensium

Pro servis neque bello captos habent nisi ab ipsis gesto, neque servorum filios; neque denique quemquam quem apud alias gentes servientem possent comparare, sed aut si cuius apud se flagitium in servitium vertitur, aut quos apud exteras urbes - quod genus multo frequentius est - admissum facinus destinavit supplicio. eorum enim multos, interdum aestimatos vili, saepius etiam gratis impetratos, auferunt.

Haec servorum genera non in opere solum perpetuo; verum etiam in vinculis habent; sed suos durius quos eo deploratiores, ac deteriora meritos exempla censent, quod tam praeclara educatione ad virtutem egregie instructi; contineri tamen ab scelere non potuerint.

Aliud servorum genus est; cum alterius populi mediastinus quispiam laboriosus ac pauper elegerit apud eos sua sponte servire. hos honeste tractant ac nisi quod laboris; utpote consuetis, imponitur plusculum non multo minus clementer ac cives habent; volentem discedere - quod non saepe fit - neque retinent invitum, neque inanem dimittunt.

Aegrotantes, ut dixi, magno cum adfectu curant, nihilque prorsus omittunt quo sanitati eos, vel medicinae vel victus observatione, restituant. quin insanabili morbo laborantes assidendo, colloquendo, adhibendo demum quae possunt levamenta solantur. ceterum si non immedicabilis modo morbus sit verum etiam perpetuo vexet atque discrutiet; tum sacerdotes ac migistratus hortantur hominem, quandoquidem omnibus vitae muniis impar aliis molestus ac sibi gravis morti iam suae supervivat, ne secum statuat pestem divtius ac luem alere, neve cum tormentum ei vita sit mori dubitet, quin bona spe fretus acerba illa vita velut carcere atque aculeo vel ipse semet eximat; vel ab aliis eripi se sua voluntate patiatur; hoc illum cum non commoda, sed supplicium abrupturus morte sit prudenter facturum, quoniam vero sacerdotum in ea re consiliis, id est interpretum dei sit obsecuturus, etiam pie sancteque facturum. haec quibus persuaserint; aut inedia sponte vitam finiunt, aut sopiti sine mortis sensu solvuntur. invitum vero neminem tollunt nec officii erga eum quicquam imminuunt persuasos hoc pacto defungi honorificum. alioqui qui mortem sibi consciverit causa non probata sacerdotibus et senatui; hunc neque terra neque igne dignantur; sed in paludem aliquam turpiter insepultus abiicitur.

Femina non ante annum duodevicesimum nubit. mas non nisi expletis quattuor etiam amplius. ante coniugium, mas aut femina si convincatur furtivae libidinis, graviter in eum eamve animadvertitur; coniugioque illis in totum interdicitur, nisi venia principis noxam remiserit, sed et pater et mater familias cuius in domo admissum flagitium est; tamquam suas partes parum diligenter tutati magnae obiacent infamiae; id facinus ideo tam severe vindicant, quod futurum prospiciunt, ut rari in coniugalem amorem coalescerent; in quo aetatem omnem cum uno videant exigendam; et perferendas insuper quas ea res affert molestias, nisi a vago concubitu diligenter arceantur.

Porro in deligendis coniugibus ineptissimum ritum - uti nobis visum est - adprimeque ridiculum, illi serio ac severe observant. mulierem enim seu virgo seu vidua sit, gravis et honesta matrona proco nudam exhibet, ac probus aliquis vir vicissim nudum puellae procum sistit.

Hunc morem cum velut ineptum ridentes improbaremus, illi contra ceterarum omnium gentium insignem demirari stultitiam, qui cum in equuleo comparando, ubi de paucis agitur nummis, tam cauti sint, ut quamvis fere nudum nisi detracta sella tamen, omnibusque revulsis ephippiis recusent emere, ne sub illis operculis hulcus aliquod delitesceret, in deligenda coniuge, qua ex re aut voluptas, aut nausea sit totam per vitam comitatura, tam negligenter agant, ut reliquo corpore vestibus obvoluto, totam mulierem vix ab unius palmae spatio - nihil enim praeter vultum visitur - aestiment adiungantque sibi non absque magno - si quid offendat postea - male cohaerendi periculo. nam neque omnes tam sapientes sunt ut solos mores respiciant, et in ipsorum quoque saepientum coniugiis, ad animi virtutes nonnihil additamenti corporis etiam dotes adiiciunt, certe tam foeda deformitas, latere sub illis potest involucris ut alienare prorsus animum ab uxore queat, cum corpore iam seiungi non liceat; qualis deformitas si quo casu contingat post contractas nuptias, suam quisque sortem necesse est ferat, ante vero ne quis capiatur insidiis, legibus caveri debet.

Idque tanto maiore studio fuit curandum quod et soli illarum orbis plagarum singulis sunt contenti coniugibus; et matrimonium ibi haud saepe aliter, quam morte solvitur; nisi adulterium; in causa fuerit, aut morum non ferenda molestia. nempe alterutri sic offenso facta ab senatu coniugis mutandi venia; alter infamem simul ac caelibem perpetuo vitam ducit. alioquin invitam coniugem, cuius nulla sit noxa repudiare, quod corporis obtigerit calamitas, id vero nullo pacto ferunt; nam et crudele iudicant, tum quemquam deseri, cum maxime eget solatio, et senectuti, cum et morbos afferat et morbus ipsa sit; incertam atque infirmam fidem fore.

Ceterum accidit interdum ut cum non satis inter se coniugum conveniant mores repertis utrique aliis quibuscum sperent se suavius esse victuros amborum sponte separati; nova matrimonia contrahant, haud absque senatus authoritate tamen, qui nisi causa per se atque uxores suas diligenter cognita; divortia non admittit. immo ne sic quidem, facile. quod rem minime utilem sciunt firmandae coniugum caritati, facilem novarum nuptiarum spem esse propositam.

Temeratores coniugii gravissima servitute plectuntur, et si neuter erat caelebs, iniuriam passi - velint modo - repudiatis adulteris coniugio inter se ipsi iunguntur alioquin quibus videbitur. at si laesorum alteruter erga tam male merentem coniugem; in amore persistat; tamen uti coniugii lege non prohibetur si velit in opera damnatum sequi; acciditque interdum ut alterius poenitentia alterius officiosa sedulitas miserationem commovens principi, libertatem rursus impetret. ceterum ad scelus iam relapso nex infligitur.

Ceteris facinoribus nullam certam poenam lex ulla praestituit; sed ut quodque atrox, aut contra visum est; ita supplicium senatus decernit. uxores mariti castigant, et parentes liberos; nisi quid tam ingens admiserint; ut id publice puniri, morum intersit. sed fere gravissima quaeque scelera servitutis incommodo puniuntur, id siquidem et sceleratis non minus triste; et reipublicae magis commodum arbitrantur, quam si mactare noxios et protinus amoliri festinent. nam et labore quam nece magis prosunt, et exemplo diutius alios ab simili flagitio deterrent. quod si sic habiti rebellent atque recalcitrent, tum demum velut indomitae beluae. quos cohercere carcer et catena non potest, trucidantur. at patientibus non adimitur omnis omnino spes; quippe longis domiti malis si eam poenitentiam prae se ferant, quae peccatum testetur magis eis displicere quam poenam, principis interdum praerogativa; interdum suffragiis populi, aut mitigatur servitus aut remittitur.

Sollicitasse ad stuprum nihilo minus quam stuprasse periculi est. in omni siquidem flagitio certum destinatumque conatum aequant facto. neque enim id quod defuit ei putant prodesse debere; per quem non stetit; quominus nihil defuerit.

Moriones in delitiis habentur, quos ut affecisse contumelia magno in probro est, ita voluptatem ab stultitia capere non vetant. siquidem id morionibus ipsis maximo esse bono censent, cuius qui tam severus ac tristis est ut nullum neque factum neque dictum rideat ei tutandum non credunt, veriti ne non satis indulgenter curetur ab eo, cui non modo nulli usui, sed ne oblectamento quidem - qua sola dote valet - futurus esset.

Irridere deformem aut mutilum, turpe ac deforme non ei, qui ridetur, habetur, sed irrisori qui cuiquam quod in eius potestate non erat ut fugeret, id vitii loco stulte exprobret.

Ut enim formam naturalem non tueri segnis atque inertis ducunt, sic adiumentum ab fucis quaerere infamis apud illos insolentia est. usu enim ipso sentiunt, quam non ullum formae decus uxores aeque ac morum probitas et reverentia commendet maritis. nam ut forma nonnulli sola capiuntur, ita nemo nisi virtute atque obsequio retinetur.

Non poenis tantum, deterrent a flagitiis, sed propositis quoque honoribus ad virtutes invitant, ideoque statuas viris insignibus et de republica praeclare meritis in foro collocant, in rerum bene gestarum memoriam, simul ut ipsorum posteris maiorum suorum gloria calcar et incitamentum ad virtutem sit. qui magistratum ullum ambierit exspes omnium redditur.

Convivunt amabiliter, quippe nec magistratus ullus insolens, aut terribilis est; patres appellantur; et exhibent. iisdem defertur; ut debet; ab volentibus honor; non ab invitis exigitur. ne principem quidem ipsum, vestis aut diadema, sed gestatus frumenti manipulus discernit, ut pontificis insigne est praelatus cereus.

Leges habent perquam paucas. sufficiunt enim sic institutis paucissimae. quin hoc in primis apud alios improbant populos, quod legum interpretumque volumina, non infinita sufficiunt. ipsi vero censent iniquissimum; ullos homines his obligari legibus; quae aut numerosiores sint, quam ut perlegi queant; aut obscuriores quam ut a quovis possint intelligi.

Porro causidicos; qui causas tractent callide; ac leges vafre disputent; prorsus omnes excludunt. censent enim ex usu esse; ut suam quisque causam agat; eademque referat iudici; quae narraturus patrono fuerat. sic et minus ambagum fore et facilius elici veritatem. dum eo dicente; quem nullus patronus fucum docuit; iudex solerter expendit singula; et contra versutorum calumnias simplicioribus ingeniis opitulatur. haec apud alias gentes; in tanto perplexissimarum acervo legum difficile est observari.

Ceterum apud eos unusquisque est legis peritus. nam et sunt - ut dixi - paucissimae; et interpretationum praeterea ut quaeque est maxime crassa; ita maxime aequam censent. nempe cum omnes leges - inquiunt - ea tantum causa promulgentur; ut ab iis quisque sui commonefiat officii; subtilior interpretatio paucissimos admonet - pauci enim sunt qui assequantur - cum interim simplicior ac magis obvius legum sensus; omnibus in aperto sit; alioquin quod ad vulgus attinet; cuius et maximus est numerus et maxime eget admonitu; quid referat utrum legem omnino non condas; an conditam in talem interpreteris sententiam; quam nisi magno ingenio et longa disputatione nemo possit eruere; ad quam investigandam neque crassum vulgi iudicium queat attingere; neque vita in comparando victu occupata sufficere.

Iis eorum virtutibus incitati finitimi; qui quidem liberi sunt et suae spontis - multos enim ipsi iam olim tyrannide liberaverunt - magistratus sibi; ab illis alii quotannis; alii in lustrum impetrant; quos defunctos imperio, cum honore ac laude reducunt; novosque secum rursus in patriam revehunt. atque hi quidem populi optime profecto ac saluberrime reipublicae suae consulunt; cuius et salus et pernicies, cum ab moribus magistratuum pendeat; quos nam potuissent elegisse prudentius, quam qui neque ullo pretio queant ab honesto deduci - utpote quod brevi sit remigraturis inutile - ignoti civibus, aut pravo cuiusquam studio aut simultate flecti! quae duo mala, affectus atque avaritiae, sicubi incubuere iudiciis, illico iustitiam omnem, fortissimum reipublicae nervum dissolvunt. hos Utopiani populos, quibus qui imperent ab ipsis petuntur, appellant socios, ceteros quos beneficiis auxerunt amicos vocant.

Foedera quae reliquae inter se gentes toties ineunt; frangunt ac renovant, ipsi nulla cum gente feriunt. quorsum enim foedus inquiunt; quasi non hominem homini satis natura conciliet quam qui contempserit, hunc verba scilicet putes curaturum! in hanc sententiam eo vel maxime trahuntur, quod in illis terrarum plagis, foedera pactaque principum solent parum bona fide servari.

Etenim in Europa idque his potissimum partibus quas Christi fides et religio possidet, sancta est et inviolabilis ubique maiestas foederum, partim ipsa iustitia et bonitate principum, partim summorum reverentia metuque pontificum, qui ut nihil in se recipiunt ipsi; quod non religiosissime praestant. ita ceteros omnes principes iubent, ut pollicitis omnibus modis immorentur, tergiversantes vero pastorali censura et severitate compellunt. merito sane censent turpissimam rem videri si illorum foederibus absit fides; qui peculiari nomine fideles appellantur.

At in illo novo orbe terrarum, quem circulus aequator vix tam longe ab hoc nostro orbe semovet; quam vita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremoniis innodatum fuerit; ita citissime solvitur inventa facile in verbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut numquam tam firmis adstringi vinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque et fidem pariter eludant. quam vafriciem, immo quam fraudem dolumque; si privatorum deprehenderent intervenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; et furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilii principibus dati; semet gloriantur quo authores. fit ut iustitia tota videatur, aut non nisi plebea virtus et humilis, quaeque longo intervallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera vulgus deceat, pedestris et humirepa; neve usquam septa transilire queat, multis undique restricta vinculis, altera principum virtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo intervallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.

Hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male servantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic viverent.

Quamquam illis videtur ut optime serventur; male tamen inolevisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut - perinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut rivus discriminat; nulla naturae societas copularet - hostes atque inimicos invicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est. at illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est. naturae consortium, foederis vice esse, et satius, valentiusque homines invicem benevolentia, quam pactis, animo quam verbis connecti.

10 - De re militari

Bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id viri modo, sed feminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, cum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, - quod humanitatis gratia faciunt - suis viribus tyranni iugo, et servitute liberent. quamquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient, atque ulciscantur iniurias. verum id ita demum faciunt, si re adhuc integra consulantur ipsi, et probata causa, repetitis ac non redditis rebus belli authores inferendi sint, quod non tunc solum decernunt, quoties hostili incursu abacta est praeda, verum tum quoque multo infestius, cum eorum negotiatores usquam gentium, vel iniquarum praetextu legum, vel sinistra derivatione bonarum, iniustam subeunt, iustitiae colore, calumniam.

Nec alia fuit eius origo belli, quod pro Nephelogetis adversus Alaopolitas, paulo ante nostram memoriam, Utopienses gessere, quam apud Alaopolitas Nephelogetarum mercatoribus illata praetextu iuris - ut visum est ipsis - iniuria certe, sive illud ius, sive ea iniuria fuit, bello tam atroci est vindicata, cum ad proprias utriusque partis vires, odiaque circumiectarum etiam gentium studia atque opes adiungerentur, ut florentissimis populorum aliis concussis, aliis vehementer afflictis, orientia ex malis mala, Alaopolitarum servitus demum, ac deditio finierit, qua in Nephelogetarum - neque enim sibi certabant Utopienses - potestatem concessere, gentis, florentibus Alaopolitarum rebus, haud quaquam cum illis conferendae.

Tam acriter Utopienses amicorum, etiam in pecuniis, iniuriam persequuntur, suas ipsorum, non item, qui sicubi circumscripti bonis excidant, modo corporibus absit vis hactenus irascuntur, uti quoad satisfactio fiat, eius commercio gentis abstineant. non quod minoris sibi curae cives, quam socii sint, sed horum tamen pecuniam intercipi, aegrius quam suam ferunt, propterea quod amicorum negotiatores, quoniam de suo perdunt privato, grave vulnus ex iactura sentiunt. at ipsorum civibus nihil nisi de publica perit. praeterea quod abundabat domi, ac veluti supererat, alioqui non emittendum foras. quo fit uti intertrimentum citra cuiusquam sensum accidat. quo circa nimis crudele censent id damnum multorum ulcisci mortibus, cuius damni incommodum nemo ipsorum, aut vita, aut victu persentiscat. ceterum si quis suorum usquam per iniuriam debilitetur, aut occidat, sive id publico factum consilio, sive privato sit, per legatos re comperta, nisi deditis noxiis placari non possunt, quin ilico bellum denuncient. noxae deditos, aut morte, aut servitio puniunt.

Cruentae victoriae non piget modo eos, sed pudet quoque, reputantes inscitiam esse quamlibet pretiosas merces nimio emisse, arte doloque victos, oppressos hostes impendio gloriantur, triumphumque ob eam rem publicitus agunt, et velut re strenue gesta, tropheum erigunt. tunc enim demum viriliter sese iactant, et cum virtute gessisse, quoties ita vicerint, quomodo nullum animal praeter hominem potuit, id est ingenii viribus. nam corporis inquiunt ursi, leones, apri, lupi, canes, ceteraeque beluae dimicant, quarum ut pleraeque nos robore ac ferocia vincunt, ita cunctae ingenio, et ratione superantur.

Hoc unum illi in bello spectant, uti id obtineant, quod si fuissent ante consecuti, bellum non fuerant illaturi. aut si id res vetet, tam severam ab his vindictam expetunt, quibus factum imputant, ut idem ausuros in posterum terror absterreat. hos propositi sui scopos destinant, quos mature petunt, at ita tamen, uti prior vitandi periculi cura, quam laudis aut famae consequendae sit. itaque protinus indicto bello, schedulas ipsorum publico signo roboratas, locis maxime conspicuis hosticae terrae, clam uno tempore multas appendi procurant, quibus ingentia pollicentur praemia, si quis principem adversarium sustulerit, deinde minora quamquam illa quoque egregia decernunt, pro singulis eorum capitibus, quorum nomina in iisdem litteris proscribunt, ii sunt quos secundum principem ipsum, authores initi adversus se consilii ducunt. quicquid percussori praefiniunt, hoc geminant ei, qui vivum e proscriptis aliquem ad se perduxerit, cum ipsos quoque proscriptos, praemiis iisdem, addita etiam impunitate, contra socios invitant. itaque fit celeriter, ut et ceteros mortales suspectos habeant, et sibi invicem ipsi, neque fidentes satis, neque fidi sint, maximoque in metu et non minore periculo versentur. nam saepenumero constat evenisse, uti bona pars eorum et princeps in primis ipse ab his proderentur, in quibus maximam spem reposuerunt.

Tam facile quodvis in facinus impellunt munera, quibus illi nullum exhibent modum. sed memores in quantum discrimen hortantur, operam dant, uti periculi magnitudo beneficiorum mole compensetur. eoque non immensam modo auri vim, sed praedia quoque magni reditus in locis apud amicos tutissimis, propria ac perpetua pollicitantur, et summa cum fide praestant.

Hunc licitandi mercandique hostis morem, apud alios improbatum, velut animi degeneris crudele facinus illi magnae sibi laudi ducunt, tamquam prudentes, qui maximis hoc pacto bellis, sine ullo prorsus proelio defungantur, humanique ac misericordes etiam, qui paucorum nece noxiorum, numerosas innocentium vitas redimant, qui pugnando fuerint occubituri. partim e suis, partim ex hostibus, quorum turbam, vulgusque non minus ferme quam suos miserantur, gnari non sua sponte eos bellum capessere, sed principum ad id furiis agi.

Si res hoc pacto non procedat, dissidiorum semina iaciunt, aluntque fratre principis, aut aliquo e nobilibus in spem potiundi regni perducto. si factiones internae languerint, finitimas hostibus gentes excitant, committuntque, eruto vetusto quopiam titulo, quales numquam regibus desunt, suas ad bellum opes polliciti, pecuniam affluenter suggerunt. cives parcissime, quos tam unice habent caros, tantique sese mutuo faciunt, ut neminem sint e suis cum adverso principe libenter commutaturi. at aurum, argentumque quoniam unum hunc in usum omne servant, haud gravatim erogant, utpote non minus commode victuri, etiam si universum impenderent.

Quin praeter domesticas divitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis.

Hic populus quingentis passuum milibus ab Utopia distat, orientem solem versus, horridus, agrestis, ferox, silvas montesque asperos, quibus sunt innutriti, praeferunt. dura gens, aestus, frigoris, et laboris patiens, delitiarum expers omnium, neque agriculturae studens, et cum aedificiorum tum vestitus indiligens, pecorum dumtaxat curam habent. magna ex parte venatu et raptu vivunt. ad solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide amplectuntur, et magno numero egressi, cuivis requirenti milites vili semet offerunt. hanc unam vitae artem noverunt, qua mors quaeritur, sub quibus merent, acriter pro iis et incorrupta fide dimicant.

Verum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes veniunt, ut postero die, vel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, iisdem perendie rursus invitati plusculo remigrant. rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine coniuncti, qui et iisdem in partibus conducti familiarissime semet invicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. et infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod a diversis principibus exigua pecuniola conducti, cuius tam exactam habent rationem, ut ad diurnum stipendium unius accessione assis facile ad commutandas partes impellantur. ita celeriter imbiberunt avaritiam, quae tamen nulli est eis usui. nam quae sanguine quaerunt, protinus per luxum, et eum tamen miserum consumunt.

Hic populus Utopiensibus adversus quosvis mortales militat, quod tanti ab iis eorum conducatur opera quanti nusquam alibi. Utopienses siquidem ut bonos quaerunt quibus utantur ita hos quoque homines pessimos quibus abutantur. quos cum usus postulat, magnis impulsos pollicitationibus, maximis obiiciunt periculis, unde plerumque magna pars numquam ad exigenda promissa revertitur, superstitibus, quae sunt polliciti bona fide, persolvunt, quo ad similes ausus incendantur. neque enim pensi quicquam habent, quam multos ex eis perdant. rati de genere humano maximam merituros gratiam se, si tota illa colluvie populi tam tetri, ac nepharii orbem terrarum purgare possent.

Secundum hos eorum copiis utuntur, pro quibus arma capiunt, deinde auxiliaribus ceterorum amicorum turmis. postremo suos cives adiungunt, e quibus aliquem virtutis probatae virum, totius exercitus summae praeficiunt. huic duos ita substituunt, uti eo incolumi, ambo privati sint, capto aut interempto, alter e duobus velut haereditate succedat, eique ex eventu tertius. ne - ut sunt bellorum sortes variae - periclitante duce totus perturbetur exercitus. e quaque civitate delectus exercetur ex his, qui sponte nomen profitentur. neque enim invitus quisquam foras in militiam truditur, quod persuasum habeant, si quis sit natura timidior, non ipsum modo nihil facturum strenue, sed metum etiam comitibus incussurum. ceterum si quod bellum ingruat in patriam, ignavos huiusmodi, modo valeant corpore, in naves mixtos melioribus collocant; aut in moenibus sparsim disponunt. unde non sit refugiendi locus. ita suorum pudor, hostis in manibus, atque adempta fugae spes, timorem obruunt, et saepe extrema necessitas in virtutem vertitur.

At sicuti ad externum bellum ex ipsis nemo protrahitur nolens, ita feminas volentes in militiam comitari maritos, adeo non prohibent, ut exhortentur etiam, et laudibus incitent, profectas cum suo quamque viro, pariter in acie constituunt. tum sui quemque liberi affines cognati circumsistunt, ut hi de proximo sint mutuo sibi subsidio, quos maxime ad ferendas invicem suppetias natura stimulat. in maximo probro est coniunx absque coniuge redux, aut amisso parente reversus filius. quo fit, uti si ad ipsorum manus ventum sit modo perstent hostes, longo et lugubri proelio ad internitionem usque decernatur. nempe ut omnibus curant modis ne ipsis dimicare necesse sit, modo bello possint vicaria conductitiorum manu defungi, ita cum vitari non potest quin ipsi ineant pugnam, tam intrepide capessunt, quam quoad licuit prudenter detrectabant, nec tam primo ferociunt impetu quam mora sensim et duratione invalescunt, tam offirmatis animis ut interimi citius quam averti queant.

Quippe victus illa securitas quae cuique domi est, ademptaque de posteris anxia cogitandi cura - nam haec solicitudo generosos ubique spiritus frangit - sublimem illis animum et vinci dedignantem facit. ad haec militaris disciplinae peritia fiduciam praebet, postremo rectae opiniones - quibus et doctrina et bonis reipublicae institutis imbuti a pueris sunt - virtutem addunt. qua neque tam vilem habent vitam, ut temere prodigant, neque tam improbe caram, ut cum honestas ponendam suadeat, avare turpiterque retineant.

Dum ubique pugna maxima fervet, lectissimi iuvenes coniurati, devotique, ducem sibi deposcunt adversum, hunc aperte invadunt, hunc ex insidiis adoriuntur, idem eminus idem cominus petitur, longoque ac perpetuo cuneo, summissis assidue in fatigatorum locum recentibus, oppugnatur. raroque accidit - ni sibi fuga prospiciat - ut non intereat aut vivus in hostium potestatem veniat.

Si ab ipsis victoria sit, haudquaquam caede grassantur, fugatos enim comprehendunt, quam occidunt libentius. neque umquam ita persequuntur fugientes, ut non unam interim sub signis instructam aciem retineant, adeo nisi ceteris superati partibus, postrema acie sua victoriam adepti sint, elabi potius hostes universos sinant, quam insequi fugientes perturbatis suorum ordinibus insuescant. memores sibimet haud semel usu venisse, ut mole totius exercitus victa profligataque, cum hostes victoria gestientes, hac atque illac abeuntes persequerentur, pauci ipsorum in subsidiis collocati ad occasiones intenti, dispersos ac palantes illos et praesumpta securitate negligentes derepente adorti, totius eventum proelii mutaverunt. extortaque e manibus tam certa et indubitata victoria, victi victores invicem vicerunt.

Haud facile dictu est, astutiores instruendis insidiis, an cautiores ad vitandas sient. fugam parare credas, cum nihil minus in animo habent, contra cum id consilii capiunt, nihil minus cogitare putes. nam si nimium sese sentiunt, aut numero, aut loco premi, tunc aut noctu, agmine silente, castra movent, aut aliquo stratagemate eludunt, aut interdiu ita sensim sese referunt, tali servato ordine, ut non minus periculi sit cedentes quam instantes adoriri.

Castra diligentissime communiunt fossa praealta lataque, terra quae egeritur introrsum reiecta, nec in eam rem opera mediastinorum utuntur, ipsorum manibus militum res agitur, totusque exercitus in opere est, exceptis qui pro vallo in armis ad subitos casus excubant. itaque tam multis adnitentibus, magna multumque amplexa loci munimenta, omni fide citius perficiunt.

Armis utuntur ad excipiendos ictus, firmis, nec ad motum gestumue quemlibet ineptis, adeo ut ne natando quidem molesta sentiant. nam armati natare inter militaris disciplinae rudimenta consuescunt. tela sunt eminus sagittae, quas acerrime simul et certissime iaculantur non pedites modo, sed ex equis etiam, cominus vero non gladii, sed secures vel acie letales vel pondere seu caesim seu punctim feriant. machinas excogitant solertissime, factas accuratissime caelant ne ante proditae quam res postulet, ludibrio magis quam usui sint, in quibus fabricandis hoc in primis respiciunt, uti vectu faciles et habiles circumactu sint.

Initas cum hostibus inducias tam sancte observant, ut ne lacessiti quidem violent. hostilem terram non depopulantur, neque segetes exurunt, immo ne hominum equorumue pedibus, conterantur, quantum fieri potest provident, rati in ipsorum usus crescere. inermem neminem laedunt, nisi idem speculator sit. deditas urbes tuentur, at nec expugnatas, diripiunt, sed per quos deditio est impedita eos enecant, ceteris defensoribus in servitutem addictis. imbellem turbam omnem relinquunt intactam. si quos deditionem suasisse compererint, his e damnatorum bonis aliquam partem impartiunt, reliqua sectione auxiliares donant. nam ipsorum nemo quicquam de praeda capit.

Ceterum confecto bello, non amicis impensas in quos insumpsere, sed victis imputant, exiguntque eo nomine, partim pecuniam quam in similes bellorum usus reservant, partim praedia quae sint ipsis apud eos perpetua non exigui census. huiusmodi reditus nunc apud multas gentes habent, qui variis ex causis paulatim nati, supra septingenta ducatorum milia in singulos annos excrevere, in quos e suis civibus aliquos emittunt quaestorum nomine, qui magnifice vivant, personamque magnatum illic prae se ferant, at multum tamen superest quod inferatur aerario, nisi malint eidem genti credere, quod saepe tantisper faciunt, quoad uti necesse sit vixque accidit umquam, ut totam reposcant. ex his praediis partem assignant illis, qui ipsorum hortatu tale discrimen adeunt quale ante monstravi.

Si quis princeps armis adversus eos sumptis, eorum ditionem paret invadere, magnis illico viribus extra suos fines occurrunt; nam neque temere in suis terris bellum gerunt, neque ulla necessitas tanta est, ut eos cogat aliena auxilia in insulam suam admittere.

11 - De religionibus Utopiensium

Religiones sunt non per insulam modo; verum singulas etiam urbes variae, aliis Solem, Lunam aliis, aliis aliud errantium siderum dei vice venerantibus, sunt quibus homo quispiam, cuius olim aut virtus aut gloria enituit, non pro deo tantum, sed pro summo etiam deo suspicitur.

At multo maxima pars, eademque longe prudentior, nihil horum, sed unum quoddam numen putant, incognitum, aeternum, immensum, inexplicabile, quod supra mentis humanae captum sit, per mundum hunc universum, virtute non mole diffusum. hunc parentem vocant. origines, auctus, progressus, vices, finesque rerum omnium, huic acceptos uni referunt, nec divinos honores alii praeterea ulli, applicant.

Quin ceteris quoque omnibus, quamquam diversa credentibus, hoc tamen cum istis convenit, quod esse quidem unum censent summum, cui et universitatis opificium, et providentia debeatur, eumque communiter omnes patria lingua Mythram appellant, sed eo dissentiunt, quod idem alius apud alios habetur. Autumante quoque quicquid id sit, quod ipse summum ducit, eandem illam prorsus esse naturam, cuius unius numini ac maiestati, rerum omnium summa, omnium consensu gentium tribuitur.

Ceterum paulatim omnes ab ea superstitionum varietate desciscunt, atque in unam illam coalescunt religionem, quae reliquas ratione videtur antecellere. neque dubium est quin ceterae iam pridem evanuissent, nisi quicquid improsperum cuiquam inter mutandae religionis consilia fors obiecisset, non id accidisse casu, sed caelitus immissum interpretaretur timor, tamquam numine, cuius relinquebatur cultus, impium contra se propositum vindicante.

At posteaquam acceperunt a nobis Christi nomen, doctrinam, mores, miracula, nec minus mirandam tot martyrum constantiam, quorum sponte fusus sanguis, tam numerosas gentes in suam sectam longe lateque traduxit, non credas quam pronis in eam affectibus etiam ipsi concesserint, sive hoc secretius inspirante deo, sive quod eadem ei uisa est haeresi proxima, quae est apud ipsos potissima, quamquam hoc quoque fuisse non paulum momenti crediderim, quod Christo communem suorum victum audierant placuisse, et apud germanissimos Christianorum conventus adhuc in usu esse. certe quoquo id momento accidit, haud pauci nostram in religionem coierunt Lymphaque sacra sunt abluti. verum quoniam in nobis quattuor - totidem enim dumtaxat supereramus, nam duo fatis concesserant - nemo id quod doleo, sacerdos erat. ceteris initiati, ea tamen adhuc sacramenta desiderant, quae apud nos non nisi sacerdotes conferunt, intelligunt tamen, optantque ita ut nihil vehementius. quin hoc quoque sedulo iam inter se disputant an sine Christiani pontificis missu quisquam e suo numero delectus sacerdotii consequatur characterem. et electuri, sane videbantur. verum cum ego discederem, nondum elegerant.

Quin hi quoque religioni Christianae, qui non assentiunt, neminem tamen absterrent, nullum oppugnant imbutum. nisi quod unus e nostro coetu me praesente cohercitus est. is cum recens ablutus, nobis contra suadentibus, de Christi cultu publice maiore studio, quam prudentia dissereret, usque adeo coepit incalescere, ut iam non nostra modo sacra ceteris anteferret, sed reliqua protenus universa damnaret. prophana ipsa, cultores impios ac sacrilegos, aeterno plectendos igni vociferaretur. talia diu concionantem comprehendunt, ac reum non spretae religionis, sed excitati in populo tumultus agunt, peraguntque, damnatum, exilio mulctant, siquidem hoc inter antiquissima instituta numerant, ne sua cuiquam religio fraudi sit.

Utopus enim iam inde ab initio, cum accepisset incolas ante suum adventum de religionibus inter se assidue dimicasse, atque animadvertisset eam rem, quod in commune dissidentes, singulae pro patria sectae pugnabant, occasionem praestitisse sibi vincendarum omnium, adeptus victoriam in primis sanxit, uti quam cuique religionem libeat sequi liceat, ut vero alios quoque in suam traducat, hactenus niti possit, uti placide, ac modeste suam rationibus astruat, non ut acerbe ceteras destruat, si suadendo non persuadeat, neque vim ullam adhibeat, et conviciis temperet, petulantius hac de re contendentem exilio, aut servitute mulctant.

Haec Utopus instituit non respectu pacis modo quam assiduo certamine, atque inexpiabili odio funditus vidit everti, sed quod arbitratus est, uti sic decerneretur, ipsius etiam religionis interesse, de qua nihil est ausus temere definire, velut incertum habens, an varium ac multiplicem expetens cultum deus, aliud inspiret alii, certe vi ac minis exigere, ut quod tu verum credis idem omnibus videatur, hoc vero et insolens et ineptum censuit. tum si maxime una vera sit, ceterae omnes vanae, facile tamen praevidit - modo cum ratione ac modestia res agatur - futurum denique; ut ipsa per se veri vis emergat aliquando atque emineat. sin armis et tumultu certetur, ut sint pessimi quique maxime pervicaces, optimam ac sanctissimam religionem ob vanissimas inter se superstitiones, ut segetes inter spinas ac frutices obrutum iri. itaque hanc totam rem in medio posuit, et quid credendum putaret liberum cuique reliquit. nisi quod sancte ac severe vetuit, ne quis usque adeo ab humanae naturae dignitate degeneret, ut animas quoque interire cum corpore, aut mundum temere ferri, sublata providentia putet.

Atque ideo post hanc vitam supplicia vitiis decreta, virtuti praemia constituta credunt. contra sentientem, ne in hominum quidem ducunt numero, ut qui sublimem animae suae naturam, ad pecuini corpusculi uilitatem deiecerit, tantum abest ut inter cives ponant, quorum instituta, moresque - si per metum liceat - omnes, floccifacturus sit. cui enim dubium esse potest, quin is publicas patriae leges, aut arte clam eludere, aut vi nitatur infringere, dum suae privatim cupiditati serviat, cui nullus ultra leges metus, nihil ultra corpus spei superest amplius. quamobrem sic animato nullus communicatur honos, nullus magistratus committitur, nulli publico muneri praeficitur. ita passim velut inertis, ac iacentis naturae despicitur. ceterum nullo afficiunt supplicio, quod persuasum habeant, nulli hoc in manu esse, ut quicquid libet, sentiat; sed nec minis adigunt ullis, animum ut dissimulet suum, nec fucos admittunt, et mendacia, quae velut proxima fraudi, mirum quam habent invisa. verum ne pro sua disputet sententia prohibent, atque id dumtaxat apud vulgus. nam alioquin apud sacerdotes, gravesque viros seorsum, non sinunt modo, sed hortantur quoque, confisi fore, ut ea tandem vesania rationi cedat.

Sunt et alii, nec ii sane pauci, nempe improhibiti, veluti neque ratione penitus pro se carentes, neque mali, qui vitio longe diverso, brutorum quoque aeternas esse animas opinantur. at nostris tamen neque dignitate comparandas, neque ad aequam natas felicitatem. hominum enim cuncti fere tam immensam fore beatitudinem pro certo atque explorato habent, ut morbum lamententur omnium, mortem vero nullius, nisi quem vident anxie e vita, invitumque divelli. nempe hoc pro pessimo habent augurio, tamquam anima exspes ac male conscia, occulto quopiam imminentis poenae praesagio, reformidet exitum. ad hoc haudquaquam gratum deo, eius putant adventum fore, qui cum sit accersitus, non accurrit libens, sed invitus ac detrectans pertrahitur. hoc igitur mortis genus, qui intuentur horrent, itaque defunctos, moesti ac silentes efferunt, precatique propitium manibus deum, uti eorum clementer infirmitatibus ignoscat, terra cadaver obruunt.

Contra, quicumque alacriter ac pleni bona spe decesserint, hos nemo luget, sed cantu prosecuti funus, animas deo, magno commendantes affectu, corpora tandem reverenter magis quam dolenter concremant, columnamque loco insculptis defuncti titulis erigunt. domum reversi, mores, actaque eius recensent, nec ulla vitae pars, aut saepius, aut libentius, quam laetus tractatur interitus. hanc probitatis memoriam, et vivis efficacissima rentur incitamenta virtutum, et gratissimum defunctis cultum putant, quos interesse quoque de se sermonibus opinantur, quamquam - ut est hebes mortalium acies - invisibiles. nam neque felicium sorti conveniat, libertate carere migrandi quo velint, et ingratorum fuerit prorsus abiecisse desiderium amicos invisendi suos, quibus eos dum viverent, mutuus amor, caritasque devinxerat, quam bonis viris, ut cetera bona, auctam post fata potius, quam imminutam coniectant. mortuos ergo versari inter viventes credunt, dictorum factorumque spectatores, eoque res agendas fidentius aggrediuntur, talibus velut freti praesidibus, et ab inhonesto secreto deterret eos, credita maiorum praesentia.

Auguria, ceterasque superstitionis vanae divinationes, quarum apud alias gentes magna est observatio, negligunt prorsus, atque irrident. miracula vero, quae nullo naturae proveniunt adminiculo, velut praesentis opera, testesque numinis venerantur. qualia et ibi frequenter extare ferunt, et magnis interdum ac dubiis in rebus publica supplicatione, certa cum fiducia procurant, impetrantque.

Gratum deo cultum putant naturae contemplationem, laudemque ab ea. sunt tamen, iique haud sane pauci, qui religione ducti, litteras negligunt, nulli rerum cognitioni student, neque otio prorsus ulli vacant, negotiis tantum, bonisque in ceteris officiis statuunt, futuram post fata felicitatem promereri. itaque alii aegrotis inserviunt, alii vias reficiunt, purgant fossas, pontes reparant, cespites, arenam, lapides effodiunt, arbores demoliuntur ac dissecant, bigisque ligna, fruges, item alia in urbes important, nec in publicum modo, sed privatim quoque ministros, ac plus quam servos agunt. nam quicquid usquam operis est asperum, difficile, sordidum, a quo plerosque labor, fastidium, desperatio deterreat, hoc illi sibi totum libentes, hilaresque desumunt, ceteris otium procurant, ipsi perpetuo in opere ac labore versantur, nec imputant tamen, nec aliorum sugillant vitam, nec suam efferunt. ii quo magis sese servos exhibent, eo maiore apud omnes in honore sunt.

Eorum tamen haereses duae sunt, altera caelibum, qui non Venere modo in totum abstinent, sed carnium esu quoque. quidam animalium etiam omnium, reiectisque penitus tamquam noxiis vitae praesentis voluptatibus, futurae dumtaxat, per vigilias ac sudores inhiant, eius propediem obtinendae spe. alacres interim, vegetique. altera laboris haud minus appetens, coniugium praefert, ut cuius nec aspernantur solatium, et opus, naturae debere se, et patriae liberos putant. nullam voluptatem refugiunt, quae nihil eos ab labore demoretur. carnes quadrupedum vel eo nomine diligunt, quod tali cibo se validiores ad opus quodque censeant. hos Utopiani prudentiores, at illos sanctiores reputant. quos quod caelibatum anteferunt matrimonio, asperamque vitam placidae anteponunt, si rationibus niterentur irriderent, nunc vero cum se fateantur religione duci suspiciunt ac reverentur. nihil enim sollicitius observant, quam ne temere quicquam ulla de religione pronuncient. huiusmodi ergo sunt, quos illi peculiari nomine sua lingua Buthrescas vocant, quod verbum latine religiosos licet interpretari.

Sacerdotes habent eximia sanctitate, eoque admodum paucos. neque enim plus quam tredecim in singulis habent urbibus pari templorum numero, nisi cum itur ad bellum. tunc enim septem ex illis cum exercitu profectis totidem sufficiuntur interim, sed illi reversi, suum quisque locum recuperat, qui supersunt, ii quoad decedentibus illis ordine succedant, comites interea sunt nam Pontificis. unus reliquis praeficitur.

Eliguntur a populo, idque ceterorum ritu magistratuum, occultis, ad studia vitanda, suffragiis. electi a suo collegio consecrantur. ii rebus divinis praesunt, religiones curant, ac morum veluti censores sunt, magnoque pudori ducitur ab iis quemquam tamquam vitae parum probatae accersi, compellarive. ceterum ut hortari atque admonere illorum est, ita coercere atque in facinorosos animadvertere principis, atque aliorum est magistratuum, nisi quod sacris interdicunt, quos improbe malos comperiunt. nec ullum fere supplicium est quod horreant magis. nam et summa percelluntur infamia, et occulto religionis metu lacerantur, ne corporibus quidem diu futuris in tuto. quippe ni properam poenitentiam sacerdotibus approbent, comprehensi impietatis poenam Senatui persolvunt.

Pueritia iuventusque ab illis eruditur, nec prior litterarum cura, quam morum ac virtutis habetur, namque summam adhibent industriam, ut bonas protenus opiniones, et conservandae ipsorum reipublicae utiles, teneris adhuc, et sequacibus puerorum animis instillent, quae ubi pueris penitus insederint, viros per totam vitam comitantur, magnamque ad tuendum publicae rei statum - qui non nisi vitiis dilabitur, quae ex perversis nascuntur opinionibus - afferunt utilitatem.

Sacerdotibus - ni feminae sint. nam neque ille sexus excluditur, sed rarius, et non nisi vidua, natuque grandis eligitur - uxores sunt popularium selectissimae. neque enim ulli apud Utopienses magistratui maior habetur honos usque adeo, ut si quid etiam flagitii admiserint, nulli publico iudicio subsint, deo tantum, ac sibi relinquuntur. neque enim fas putant illum, quantumvis scelestum, mortali manu contingere, qui deo tam singulari modo velut anathema dedicatus est. qui mos illis facilior est observatu, quod sacerdotes et tam pauci, et tanta cum cura deliguntur. nam neque temere accidit, ut qui ex bonis optimus ad tantam dignitatem, solius respectu virtutis evehitur, in corruptelam et vitium degeneret, et si iam maxime contingeret, ut est mortalium natura mutabilis, tamen qua sunt paucitate, nec ulla praeter honorem potestate praediti, ad publicam certe perniciem nihil magni ab his momenti pertimescendum sit. quos ideo tam raros atque infrequentes habent, ne dignitas ordinis, quem nunc tanta veneratione prosequuntur, communicato cum multis honore vilesceret, praesertim cum difficile putent frequentes invenire tam bonos, ut ei sint dignitati pares, ad quam gerendam non sufficit mediocribus esse virtutibus.

Nec eorum aestimatio apud suos magis, quam apud exteras etiam gentes habetur, quod inde facile patet, unde etiam natum puto. nempe decernentibus proelio copiis, seorsum illi non admodum procul considunt in genibus, sacras induti vestes, tensis ad caelum palmis, primum omnium pacem, proxime, suis victoriam, sed neutri cruentam parti comprecantur, vincentibus suis decurrunt in aciem, saevientesque in profligatos inhibent, vidisse tantum atque appellasse praesentes ad vitam satis, diffluentium contactus vestium, reliquas quoque fortunas ab omni bellorum iniuria defendit. qua ex re apud omnes undique gentes, tanta illis veneratio, tantum verae maiestatis accessit, ut saepe ab hostibus non minus salutis ad ciues reportarint, quam ab ipsis ad hostes attulissent. siquidem aliquando constat, inclinata suorum acie, desperatis rebus, cum ipsi in fugam verterentur, hostes in caedem ac praedam ruerent, interventu sacerdotum interpellatam stragem, ac diremptis invicem copiis, pacem aequis conditionibus esse compositam atque constitutam. neque enim umquam fuit ulla gens tam fera, crudelis ac barbara, apud quos ipsorum corpus non sacrosanctum, atque inviolabile sit habitum.

Festos celebrant initialem atque ultimum cuiusque mensis diem, et anni item, quem in menses partiuntur, circuitu lunae finitos, ut solis ambitus annum circinat. primos quosque dies Cynemernos, postremos ipsorum lingua Trapemernos appellant, quae vocabula perinde sonant, ac si primifesti et finifesti vocentur.

Delubra visuntur egregia, utpote non operosa modo, sed quod erat in tanta ipsorum paucitate necessarium, immensi etiam populi capacia. sunt tamen omnia subobscura, nec id aedificandi inscitia factum, sed consilio sacerdotum ferunt, quod immodicam lucem cogitationes dispergere, partiore ac velut dubia colligi animos, et intendi religionem putant.

Quae quoniam non est ibi apud omnes eadem, et universae tamen eius formae quamquam variae ac multiplices, in divinae naturae cultum velut in unum finem diversa via commigrant. idcirco nihil in templis visitur, auditurve, quod non quadrare ad cunctas in commune videatur. si quod proprium sit cuiusquam sectae sacrum, id intra domesticos quisque parietes curat, publica tali peragunt ordine, qui nulli prorsus ex privatis deroget.

Itaque nulla deorum effigies in templo conspicitur, quo liberum cuique sit, qua forma deum velit e summa religione concipere. nullum peculiare dei nomen invocant, sed Mythrae dumtaxat, quo vocabulo cuncti in unam divinae maiestatis naturam, quaecumque sit illa, conspirant, nullae concipiuntur preces, quas non pronunciare quivis inoffensa sua secta possit.

Ad templum ergo in finifestis diebus vespere conveniunt, adhuc ieiuni, acturi deo de anno, menseve cuius id festum postremus dies est, prospere acto gratias, postero die, nam is primifestus est, mane ad templa confluitur, ut insequentis anni, mensisve, quem ab illo auspicaturi festo sint, faustum felicemque successum comprecentur. at in finifestis antea quam templum petunt uxores, domi ad virorum pedes, liberi ad parentum provoluti, peccasse fatentur sese aut admisso aliquo, aut officio indiligenter obito, veniamque errati precantur. ita si qua se nubecula domesticae simultatis offuderat, tali satisfactione discutitur, uti animo puro ac sereno sacrificiis intersint. nam interesse turbido, religio est. eoque odii, iraeve in quemquam sibi conscii, nisi reconciliati ac defecatis affectibus ad sacrificia non ingerunt sese, vindictae celeris, magnaeque metu.

Eo cum veniunt, viri in dextram delubri partem, feminae seorsum in sinistram commeant. tum ita se collocant, ut cuiusque domus masculi ante patremfamilias consideant, feminarum materfamilias agmen claudat. ita prospicitur, uti omnes omnium gestus foris ab his observentur, quorum authoritate domi ac disciplina reguntur, quin hoc quoque sedulo cavent, uti iunior ibi passim cum seniore copuletur, ne pueri pueris crediti, id temporis puerilibus transigant ineptiis, in quo deberent maxime religiosum erga superos metum, maximum, ac prope unicum virtutibus incitamentum concipere.

Nullum animal in sacrificiis mactant, nec sanguine rentur, ac caedibus divinam gaudere clementiam, qui vitam animantibus ideo est elargitus, ut viverent. thus incendunt et alia item odoramenta, ad haec cereos numerosos praeferunt, non quod haec nesciant nihil ad divinam conferre naturam, quippe ut nec ipsas hominum preces, sed et innoxium colendi genus placet, et iis odoribus luminibusque, ac ceteris etiam cerimoniis nescio quomodo sese sentiunt homines erigi, atque in dei cultum animo alacriore consurgere. candidis in templo vestibus amicitur populus, sacerdos versicolores induitur, et opere et forma mirabiles materia non perinde pretiosa. neque enim auro intextae. aut raris coagmentatae lapidibus, sed diversis avium plumis, tam scite, tantoque artificio laboratae sunt, ut operis pretium nullius aestimatio materiae fuerit aequatura. ad hoc in illis volucrum pennis, plumisque, et certis earum ordinibus, quibus in sacerdotis veste discriminantur, arcana quaedam dicunt contineri mysteria, quorum interpretatione cognita - quae per sacrificos diligenter traditur - divinorum in se beneficiorum, suaeque vicissim pietatis in deum, ac mutui quoque inter se officii admoneantur.

Cum primum sacerdos ita ornatus ex adito sese offert, cuncti protinus in terram venerabundi procumbunt, tam alto ab omni parte silentio, ut ipsa rei facies, terrorem quemdam velut praesentis cuiuspiam numinis incutiat. tellure paulum morati, dato ab sacerdote signo, erigunt sese. tum laudes deo canunt, quas musicis instrumentis interstingunt, aliis magna ex parte formis, quam quae nostro visuntur orbe. ex illis pleraque sicuti quae nobis in usu sunt, multum suavitate vincunt. ita quaedam nostris ne conferenda quidem sint. verum una in re haud dubie longo nos intervallo praecellunt, quod omnis eorum musica, sive quae personatur organis, sive quam voce modulantur humana, ita naturales affectus imitatur et exprimit, ita sonus accommodatur ad rem, seu deprecantis oratio sit, seu laeta, placabilis, turbida, lugubris, irata, ita rei sensum quendam melodiae forma repraesentat, ut animos auditorum mirum in modum afficiat, penetret, incendat.

Solemnes ad ultimum conceptis verbis preces, sacerdos pariter populusque percensent, ita compositas, ut quae simul cuncti recitant, privatim quisque ad semet referat. in his deum et creationis, et gubernationis, et ceterorum praeterea bonorum omnium, quilibet recognoscit authorem, tot ob recepta beneficia gratias agit. nominatim vero quod deo propitio in eam rempublicam inciderit quae sit felicissima, eam religionem sortitus sit, quam speret esse verissimam. qua in re, si quid erret, aut si quid sit alterutra melius, et quod deus magis approbet, orare se eius bonitas efficiat, hoc ut ipse cognoscat. paratum enim sequi se quaqua versus ab eo ducatur, sin et haec reipublicae forma sit optima, et sua religio rectissima, tum uti et ipsi constantiam tribuat, et ceteros mortales omneis ad eadem instituta vivendi, in eandem de deo opinionem perducat, nisi inscrutabilem eius voluntatem etiam sit, quod in hac religionum varietate delectet. denique precatur, ut facile defunctum exitu ad se recipiat, quam cito, serove praefinire quidem non audere se. quamquam quod inoffensa eius maiestate fiat, multo magis ipsi futurum cordi sit, difficillima morte obita, ad deum pervadere, quam ab eo diutius, prosperrimo vitae cursu distineri. hac prece dicta rursus in terram proni, pauloque post erecti, discedunt pransum, et quod superest diei, ludis et exercitio militaris disciplinae percurrunt.

12 - Laus reipublicae Utopiensis

Descripsi vobis quam potui verissime eius formam reipublicae quam ego certe non optimam tantum, sed solam etiam censeo, quae sibi suo iure possit reipublicae vindicare vocabulum. siquidem alibi, de publico loquentes ubique commodo, privatum curant. hic ubi nihil privati est, serio publicum negotium agunt, certe utrobique merito. nam alibi, quotus quisque est qui nesciat, nisi quid seorsum prospiciat sibi, quantumvis florente republica semet tamen fame periturum, eoque necessitas urget, ut sui potius, quam populi id est aliorum habendam sibi rationem censeat. contra hic, ubi omnia omnium sunt nemo dubitat - curetur modo, ut plena sint horrea publica - nihil quicquam privati cuiquam defuturum. neque enim maligna rerum distributio est, neque inops, neque mendicus ibi quisquam. et cum nemo quicquam habeat, omnes tamen divites sunt. nam quid ditius esse potest, quam adempta prorsus omni solicitudine, laeto ac tranquillo animo vivere! non de suo victu trepidum, non uxoris querula flagitatione vexatum, non paupertatem filio metuentem, non de filiae dote anxium, sed de suo, suorumque omnium, uxoris, filiorum, nepotum, pronepotum, abnepotum, et quam longam posterorum seriem suorum, generosi praesumunt, victu esse, ac felicitate securum. quid quod nihilo minus his prospicitur, qui nunc impotes olim laboraverunt, quam his qui nunc laborant.

Hic aliquis velim cum hac aequitate audeat aliarum iustitiam gentium comparare, apud quas dispeream, si ullum prorsus comperio, iustitiae, aequitatisque vestigium. nam quae haec iustitia est, ut nobilis quispiam, aut aurifex, aut foenerator, aut denique alius quisquam eorum, qui aut omnino nihil agunt, aut id quod agunt, eius generis est, ut non sit reipublicae magnopere necessarium, lautam ac splendidam vitam, vel ex otio, vel supervacuo negotio consequatur, cum interim mediastinus, auriga, faber, agricola, tanto, tamque assiduo labore, quam vix iumenta sustineant, tam necessario, ut sine eo ne unum quidem annum possit ulla durare respublica victum tamen adeo malignum parant, vitam adeo miseram ducunt, ut longe potior videri possit conditio iumentorum, quibus nec tam perpetuus labor, nec victus multo deterior est, et ipsis etiam suavior, nec ullus interim de futuro timor. at hos et labor sterilis, atque infructuosus, in praesenti stimulat, et inopis recordatio senectutis occidit, quippe quibus parcior est diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, et supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.

An non haec iniqua est et ingrata respublica, quae generosis ut vocant et aurificibus, et id genus reliquis, aut otiosis, aut tantum adulatoribus, et inanium voluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonariis, mediastinis, aurigis et fabris, sine quibus nulla omnino respublica esset, nihil benigne prospicit. sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graves, omnium rerum indigos, tot vigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima. quid quod ex diurno pauperum demenso divites cotidie aliquid, non modo privata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante videbatur iniustum, optime de republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti depravatum etiam fecerunt, tum provulgata lege iustitiam.

Itaque omnes has quae hodie usquam florent respublicas animo intuenti ac versanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio divitum, de suis commodis reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque et excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur. haec machinamenta, ubi semel divites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreverunt observari, iam leges fiunt. at homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiverint, quam longe tamen ab Utopiensium reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni aviditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus evulsa est! quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, veneficia, cotidianis vindicata potius quam refrenata suppliciis, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, vigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecuniis visa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret.

Id quo fiat illustrius, revolve in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum milia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis divitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile victus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inventa est, ut aditus ad victum per eam patesceret, sola nobis ad victum viam intercluderet.

Sentiunt ista, non dubito, etiam divites, nec ignorant quanto potior esset illa conditio nulla re necessaria carere, quam multis abundare superfluis, tam numerosis eripi malis, quam magnis obsideri divitiis. neque mihi quidem dubitare subit, quin vel sui cuiusque commodi ratio, vel Christi servatoris authoritas - qui neque pro tanta sapientia potuit ignorare quid optimum esset, neque qua erat bonitate id consulere, quod non optimum sciret - totum orbem facile in huius reipublicae leges iamdudum traxisset, nisi una tantum belua, omnium princeps parensque pestium superbia, reluctaretur. haec non suis commodis prosperitatem, sed ex alienis metitur incommodis. haec ne dea quidem fieri vellet, nullis relictis miseris quibus imperare atque insultare possit. quorum miseriis praefulgeat ipsius comparata felicitas, quorum suis explicatis opibus, angat atque incendat inopiam. haec averni serpens mortalium pererrans pectora, ne meliorem vitae capessant viam, velut remora retrahit ac remoratur.

Quae quoniam pressius hominibus infixa est, quam ut facile possit evelli, hanc reipublicae formam, quam omnibus libenter optarim, Utopiensibus saltem contigisse gaudeo, qui ea vitae sunt instituta secuti, quibus reipublicae fundamenta iecerunt non modo felicissime, verum etiam quantum humana praesagiri coniectura contigit, aeternum duratura. extirpatis enim domi cum ceteris vitiis ambitionis, et factionum radicibus, nihil impendet periculi, ne domestico dissidio laboretur, quae res una multarum urbium egregie munitas opes pessundedit. at salva domi concordia, et salubribus institutis, non omnium finitimorum invidia principum - quae saepius id iam olim semper reverberata tentavit - concutere illud imperium, aut commovere queat.

Haec ubi Raphael recensuit, quamquam haud pauca mihi succurrebant, quae in eius populi moribus, legibusque perquam absurde videbantur instituta, non solum de belli gerendi ratione, et rebus divinis, ac religione, aliisque insuper eorum institutis, sed in eo quoque ipso maxime, quod maximum totius institutionis fundamentum est vita scilicet, victuque communi, sine ullo pecuniae commercio, qua una re funditus evertitur omnis nobilitas, magnificentia, splendor, maiestas, vera ut publica est opinio decora atque ornamenta reipublicae tamen quoniam defessum narrando sciebam, neque mihi satis exploratum erat, possetne ferre, ut contra suam sententiam sentiretur, praesertim quod recordabar, eo nomine quosdam ab illo reprehensos, quasi vererentur, ne non satis putarentur sapere, nisi aliquid invenirent, in quo vellicare aliorum inventa possent, idcirco et illorum institutione, et ipsius oratione laudata, manu apprehendens intro cenatum duco, praefatus tamen aliud nobis tempus, iisdem de rebus altius cogitandi, atque uberius cum eo conferendi fore, quod utinam aliquando contingeret.

Interea quemadmodum haud possum omnibus assentiri quae dicta sunt, alioqui ab homine citra controversiam eruditissimo simul et rerum humanarum peritissimo, ita facile confiteor permulta esse in Utopiensium republica, quae in nostris civitatibus optarim verius, quam sperarim.

Secundi libri finis sermonis pomeridiani Raphaelis Hythlodaei, de legibus et institutis Utopiensis insulae paucis adhuc cognitae, per clarissimum et eruditissimum virum D. Thomam Morum civem et vicecomitem Londinensem.